37:454 nec enim fixi sunt et stati sacrificiorum dies, quibus eundum sit Ierosolymam, aut quidquam hic vel illic offerendum: sed nostrae oblationes, feriae et laetitiae continua serie velut ex die in diem perpetuantur. Interea alludit ad veterem sacrificiorum morem, ut iam saepius usitatum esse prophetis diximus. Vult ergo Dominus sibi pura sacrificia quotidie offerri, non statis temporibus, nec qualia sub lege olim aut hodie apud papistas, qui vel stulte incumbunt suis caeremoniis ac si piacula essent scelerum, vel Christum mactare scelerate audent: sed spiritualia, ut puro et sincero cultu veneremur Deum et adoremus. Quod nonnulli hinc abrogationem legis et veterum caeremoniarum probare volunt, mihi satis firmum non videtur. Certum quidem est legales illos ritus sublatos esse, atque hinc colligi potest: sed ad probationem huius rei aliis firmioribus locis uti vellem. Subest enim hic duntaxat antithesis inter sabbata et festos dies, qui celebrabantur sub lege, et sabbatum quod nobis hodie continuum est. 24. {Et egredientur) Non sunt hic quaerendae subtiles et argutae interpretationes: simpliciter enim admonet eos qui in ecclesiam cooptati fuerint, circumcirca horrendam Dei ultionem visuros. Quanquam subest inter calamitatis angustias et liberum exitum tacita antithesis: ac si diceret, ex tenebricoso ergastulo, ubi constricti erant, prodituros rursus in lucem. Non intelligit has strages fore in coetu fidelium : hoc enim felicitatem ecclesiae valde imminueret, in qua omnia laetitiae et gaudii documenta a Deo eduntur: sed quemadmodum prius de perpetua gloria loquutus est, qua illustrabit suos, ita nunc denuntiat poenas quibus afficiet improbos, ut pii magis se in timore Dei contineant. Quod igne cruciandos dicit, nuper metaphoricam esse loquutionem admonui: idque ex membro adiuncto aperte liquet. Neque enim fingendi sunt e terra vermes qui infidelium corda arrodant. Simplex ergo sensus est, impiis malam conscientiam instar carnificis fore, qui absque fine eos discruciet, tormentumque illis paratum esse quod alia omnia superet: denique dirum et horribilem in modum pavidos et irrequietos fore, ac si vermis cor alicuius hominis roderet, aut exederet ignis, nec tamen ita exesus interiret. Porro quia nunc impii summo in honore habentur, atque pios velut ex alto despiciunt, horrendam mutationem denuntiat: quia cum extremo cruciatu ignominiam quoque summam sustinebunt: sicuti par et aequum est, quibus contemptui et ludibrio fuit Dei gloria, eos probris omnibus obrutos angelis et toti mundo abominabiles reddi.