20:454 misisset. Audivi ex quodam rumusculo, ipsum esse in Galliam profectum ex Francofordiensi conventu,9) quod mihi nondum potui persuadere. Si ita est, non dubito quin ipse causam urgeat. Nam aut ego vehementer fallor, aut in hoc principe multum residet pietatis, quantum quidem ex ipsius oratione et toto vultu perspicere potui. De humanitate et comitate nihil dico, quia iam pridem didici principes ipsos istarum virtutum larvis quasi hamis solere homines inescare. Utinam tandem audiamus fratres nostros aliquantulum saltem nostra hac opera recreatos: et certe is est rerum nostri Tyranni status ut a Domino cogendum esse speremus ad illud ipsum Christi regnum stabiliendum quod evertere moliebatur. Vides quo me nescio quis aestus abripuerit, quandoquidem tecum nonnisi per literas colloqui possum. Bene vale, mi pater. Dominus Iesus sanctis tuis laboribus magis ac magis benedicat. Laus. 15. Iulii.10) Th. Beza filius tibi in Domino addictissimus. 4185. LE SENAT DE GENEVE AU SENAT DE ZURICH. Il sollicite le conge de Vermigli demande comme pasteur par V eglise italienne de Geneve. *) (Archives de Geneve. Lettres de la Seigneurie. Copie faite par Jonvillier.) Prothocolle de missive envoyee au burguemaister et Senat de Zurich. Magnifiques sages vertueux et tres honorez signeurs noz amiables recommandations premises selon la requeste a nous faicte par les Italians habitans en nostre ville de vous supplier et sil est possible de faire tant envers vous que le docteur 9) M. lunio 1557 celebrato. 10) Non omnia in hac epistola lucida sunt. Verum quae de Francofordiensi conventu habet, et de priore editione suarum annotationum nobis a. 1557 indicare videntur. Legati pro piis intercessuri m. lunio Lutetiam appulerant. {Hist eccl. I. 132.) Cevallerius a. 1554 adhuc in Anglia erat (N~ 2044), a. 1558 iam dudum redua ( JV. 2944). Holbracusa.lbbl. Francofurtum missus literas istas ex Germania scripsisse putandus est, 4185.1) Beg. du Conseil au 27. Aout 1557 cf. N. 2694. 29*