55:453 453 CAPUT I. 454 quoque animantur ad constantiam, dum certiores de prospero vocationis successu redduntur. Ac primo quidem se oculatum esse testem asserit Petrus: quia gloriam Christi, quam annuntiat, ipse oculis spectaverit. Hanc notitiam captiosis fabulis opponit, quales comminisci astuti homines solent illaqueandis simplicium mentibus. Vetus interpres fictas vertit: Erasmus, arte compositas. Mihi videtur subtile ad fallendum artificium notari. Nam interdum Graecis est verbum aociCeao-ac. Scimus autem quantum studii impendant homines frivolis argutiis, tantum quia aliquid delectationis habent. Quare non minus serio applicandae sunt mentes ad veritatem minime fallacem et doctrinam minime nugatoriam, sed quae gloriam filii Dei nobis cum salute nostra patefacit. Christi potentiam et adventum. Non dubium quin his vocibus evangelii summam comprehendere voluerit: ut certe nihil praeter Christum continet, in quo absconditi sunt omnes sapientiae thesauri. Duas autem partes distincte ponit: nempe quod exhibitus in carne fuerit Christus: deinde qualis sit virtus eius et efficacia. Sio enim integrum habemus evangelium, ubi eum qui promissus olim fuerat redemptor, scimus e coelo venisse, induisse carnem nostram, versatum esse in mundo, morte esse defunctum, et tandem resurrexisse. Secundo ubi finem horum omnium et fructum percipimus: nempe ut esset Deus nobiscum : ut certum adoptionis nostrae pignus in se exhiberet: ut spiritus sui gratia perfusos a carnis inquinamentis purgaret, ac consecraret Deo in templa: ut ab inferis emersos, in coelum attolleret: ut sacrificio mortis suae expiaret peccata mundi: ut nos patri conciliaret: ut iustitiae ac vitae nobis esset autor. Haec qui tenet, rite in evangelio profecit. Spectatores facti. Hinc colligimus nequaquam servire Christo, aut similes esse apostolis, qui temere in suggestum prosiliunt, ut de speculationibus sibi ignotis garriant. Hic enim demum legitimus est Dei minister, cui testata est doctrinae, quam tradit, veritas. Non quod omnibus constet eadem certitudinis ratio: nam quod Petrus se praesentem fuisse dicit, quum coelesti oraculo pronuntiatus fuit Christus filius Dei, tres solum tunc aderant: alii nihilominus idonei fuerunt testes: nempe quia tot miraculis intuiti erant Christi gloriam, et illustre divinitatis eius specimen in resurrectione habuerant. Nos vero aliter certi quatenus expedit: licet enim non resurrexerit ante oculos nostros Christus, scimus tamen a quibus de manu in manum prodita nobis fuerit eius resurrectio. Et accedit interius con* scientiae testimonium: illa inquam spiritus obsignatio quae omnes sensuum probationes longe superat. Yerum meminerimus, evangelium initio ex vagis