37:453 453 CAPUT LXVI. 454 sicuti passim scriptura fideles omnes regale sacerdotium vocat. Sed videtur peculiariter designare ministros et doctores, quos etiam ex gentibus elegit Dominus, atque insigni huic muneri, hoc est, praedicando evangelio destinavit: quemadmodum Lucam, Timotheum et similes, qui spirituales victimas Deo per evangelium obtulerunt. 22. {Nam sicut) Hic promittit talem ecclesiae instaurationem fore ut perpetuo duret. Vereri enim multi poterant ne postea iterum laberetur. Firmum ergo deinceps statum fore significat, postquam semel a Deo restituta erit. Itaque hic magnifica duo beneficia recenset, instaurationem scilicet ac perpetuitatem. Quum loquitur de coelis novis et terra nova, respicit ad regnum Christi, a quo omnia renovata sunt: sicut apostolus ad Hebr. docet (8, 8. 13). Haec autem novitas eo spectat ut perpetuo vigeat hic florens ac felix ecclesiae status. Quod enim vetus est ad interitum tendit: quae instaurantur et renovantur diuturniora esse debent. Promiserat Deus, quamdiu sol et luna starent in coelo, testes fore aeternae successionis, ne posteritas Davidis intercideret (Psal. 89, 37). Sed quia interruptio quaedam ex perfidia populi et ingratitudine contigerat, instauratio per Christum facta vaticinium illud vere sancivit. Merito itaque Isaias, Subolescent, inquit, vobis filii et filiis nepotes: et quemadmodum stabiliet Deus mundum ut nunquam intereat, sic ecclesiae perpetua erit successio, ut per omnes aetates prorogetur. In summa, exponit quod prius dixerat de renovando mundo: ne quis hoc ad arbores, aut bestias, aut siderum ordinem pertinere putet: nam ad interiorem hominis renovationem referri debet. Veteres hallucinati sunt quum existimarunt haec ad extremum iudicium praecise spectare, nec contextum prophetae, nec autoritatem apostoli satis perpenderunt. Quanquam non nego eousque pertinere, quia non ante speranda est rerum perfectio quam Christus mundi vita apparuerit: sed initium facere altius oportet, ab ea scilicet liberatione qua suos Christus regenerat, ut sint novae creaturae, sicuti dicitur secundae ad Corinthios capite septimo *). 23. {Et accidet) Iterum docet propheta quale discrimen futurum sit inter spiritualem Dei cultum, qualis erit sub regno Christi, et carnalem qui sub lege fuit. Singulis mensibus in novilunio sacrificia offerebantur. Erant sabbata aliique festi ac solennes dies quos diligenter observabant. At sub regno Christi perpetua erit et continua solennitas: *) imo quinto v. 17.