25:453 453 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. IV. 454 Manasse armati ante filios Israel: quemadmodum loquutus fuerat ad eos Moses. 13. Quadraginta millia armatorum transierunt coram Iehova ad proelium ad campestria Iericho. 14. Eo die magnificavit Iehova Iosuam in oculis totius Israelis: et timuerunt eum quemadmodum timuerant Mosen omnibus diebus vitae eius. 15. Loquutus est autem Iehova ad Iosuam, dicendo: 16. Praecipe sacerdotibus portantibus arcam testimonii ut ascendant e Iordane. 17. Et praecepit Iosue sacerdotibus, dicendo: Ascendite ex Iordane, 18. Porro quum ascendissent sacerdotes portantes arcam foederis Iehovae e medio Iordane, et translatae essent plantae pedum sacerdotum in siccum^ reversae sunt aquae Iordanis ad locum suum, et fluxerunt sicut heri, et nudiustertius super omnes ripas eius. 10. Sacerdotes autem. Ubi aliis festinantibus iubemur consistere, scimus quam facile in hac remora obrepat taedium, quia deterior videtur nostra conditio. Merito itaque laudatur sacerdotum patientia, quod toto populo ad ripam ulteriorem celeriter currente, soli in sua statione placide quieverint. Poterat enim dubitatio obrepere, ne aquarum moles quae eorum capitibus imminebat, subito defluxu eos absorberet Pietatem ergo suam non minus testati sunt illic manendo, quam dum in adversum fluvium tendere ausi sunt. Ita initio apparuit eorum promptitudo, constantia deinde accessit, quae palam faceret non impetu tantum obsequutos esse Deo. Firmum enim quod laudatur propositum nonnisi ex viva radice manare potuit. Modestiae fuit, quod nihil tentarunt inconsiderate, sed ad Dei sermonem, tanquam ad normam, composita fuit tota actio. Etsi autem probabile est, novo oraculo edoctum fuisse Iosue quid factu esset opus, dicitur tamen sequutus quod praeceperat Moses. Quod ego sic interpretor, Mosen diligenter mandasse, ut ex ore Dei penderet: ipsum vero fuisse penitus morigerum, atque ideo semper observasse quid Deo placeret. Denique praeceptum Mosis cuius fit mentio, generale fuit: Deus autem prout ferebat res nata, Iosue specialiter admonuit. 12. Transierunt quoque filii Ruben. Expeditionem duarum tribuum et dimidiae commemorat: quoniam non sua privatim causa profecti sunt ad obeundam militiam: sed ut fratres, quorum virtute parta illis fuerat possessio, in terra Chanaan occupanda vicissim adiuvarent. Hanc legem imposuerat Moses, seque iureiurando obstrinxerant, reliqui populi se fore comites, donec quietam sedem adepti omnes forent. Idem rursus polliciti fuerunt, quum movenda essent castra: sicut capite primo vidimus. Verum ex hac narratione colligimus, nonnisi partem fuisse delectam. Numerantur enim duntaxat quadraginta millia virorum: