20:453 453 SUPPLEMENTUM. 454 invideam, ita tamen ut vobis nihil decrescere cupiam. Sed sane misere nobiscum agitur, ita inquam misere ut non habeam quod sperem. Certum est nobis in synodo (nos capitula vocamus) potius ultima pati quam ut istum apertum Epicureismum feramus. Quid futurum sit potes prospicere, nempe ut vel Dominus (quod utinam fiat) istorum animos repente immutet, vel impleta mensura iram Domini subeamus. Habebis nos igitur cum tota ecclesia commendatos in tuis precibus, multo magis quam unquam antea, ut et nobis constantia et illis bona mens donetur. In istis cogitationibus nondum potuit invenire locum noster Passavantius.!) Sperabam tamen fore ut legati vestri laeto aliquo nuncio nos ita reficerent ut gestiens animus aliquid suggereret Passavantio non indignum. Sed neque hac praeterire voluerunt, neque, quod saltem a Eoss.2) sperabamus, qui aliis de rebus satis copiose ad Iacobum3) nostrum scripsit, dignati sunt saltem uno verbo nos recreare. Ita haeremus suspensi et, sicuti nosti sollicitum esse et meticulosum amorem, interdum etiam in sinistram propendemus. Vide ergo, mi pater, ut quidquid nobis exspectandum est tandem resciscamus. Vestra enim nostra sunt, ut tibi satis esse persuasum scio. Robertus*) noster nondum mihi significavit quid Basileae sit actum. Scripsit sibi placere ut Antonius 5) noster veteris testamenti translationem conferat et ego vicissim novi. Utrumque curabitur, sed ea lege quod ad me praesertim attinet, ut, quod in priore nostrarum annotationum editione6) non potuisti praestare, id ipsum nunc diligentissime praestes, ne bis fiam Epimetheus. Sed ecce, paene praeterieram quod praecipuum erat. Ex Hobrachi7) literis animadvertisse mihi videor, omnino placere Deo nostro ut felix illa pax,8) cuius sola cogitatio me gestire cogit, per alios transigatur quam per istas hominum larvas quae nos nimis diu eluserunt. Sic placet Domino, infimos omnium hominum deligere, dum cessant illi in quorum potestate omnia posita videbantur. Nobis igitur nullo modo cessandum puto. Tu signum dato et stationem nostram nobis attribue quam, ut spero, ad extremum usque spiritum servabimus. De legatis puto te nosse Helveticos iam pridem in aulam venisse. Miror quid Germanos retinuerit, quum Wirtebergensis tam prolixe nobis omnia pro- 4184.1) Baum. I. 194 ss. 2) Boseto? 3) Valerium. 4) Stephanus. 5) Chevalier. 6) Prodierat a. 1556. 7) tunc temporis Francofordiensis ministri. 8) Be pace cum Lutheranis agit.