55:452 quin plus autoritatis et ponderis doctrinae suae acquirere voluerit Petrus, quum sibi curae futurum dicit ut post mortem suam quae tunc instabat, harum rerum sint memores. Nam si quis paulo post ex hac vita migraturus, nos alloquitur, eius voces quodammodo vim testamenti habent, maioreque reverentia solent a nobis excipi. 14. Depositurum hoc tabernaculum. Ad verbum est: Brevis tabernaculi huius depositio. Hac loquutione, et postea discessus nomine, mortem designat. Quod notare operae pretium est: nam hinc docemur quantum ab interitu mors differat. Porro hinc nimius mortis horror nos consternat : quia nec satis reputamus quam fluida sit et evanida haec vita, nec perpetuum nobis vitae futurae statum proponimus. Quid autem Petrus? mortem pronuntiat exitum esse e mundo, ut alio migremus, nempe ad Dominum: formidolosa igitur esse nobis non debet, ac si pereundum nobis esset quum morimur. Pronuntiat, depositionem esse tabernaculi, quo duntaxat obtegimur ad breve tempus. Non ergo est cur aegre feramus, inde nos abduci. Subest autem tacita antithesis inter caducum tabernaculum et perpetuum domicilium: quam Paulus explicat 2. Corinth, cap. 5, 1. Quod dicit, revelatum sibi esse a Christo, hoc non ad genus mortis, sed ad tempus pertinet. Quomodo autem, si Babylone oraculum accepit de propinqua morte, Bomae crucifixus est? Certe nisi maria et terras momento transvolaverit, procul ab Italia mortuum esse constat. Nam quod papistae, ut sibi Petri cadaver vindkentt Babylonios se faciunt^ et Romam dicunt a Petro vocari Babylonem, id suo loco refutabitur. Quod de memoria harum rerum post mortem suam habenda dicit, huc pertinet ut posteri a mortuo etiam discant. Neque enim aetatis modo suae rationem habuerunt apostoli, sed nobis etiam prodesse voluerunt. Quare utcunque mortui sint, vivit ac viget eorum doctrina. Et nostrum est ex eorum scriptis proficere, perinde ac si palam essent ipsi nobis ante oculos. 16. Neque enim fabulas subtiliter excogitatas sequutis notam vobis fecimus Domini nostri Iesu Christi potentiam et adventum: sed spectatores facti eius magnificentiae. 17. Accepit enim a Deo patre honorem et gloriam^ allata illi a magnifica gloria huiusmodi voce, hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. 18. Et hanc vocem nos audivimus, dum essemus in monte sancto cum illo. 16. Neque enim fabulas. Plurimum animi hoc nobis addit, quum scimus nos in re certa laborare. Itaque ne fideles aerem se verberare putent in suis laboribus, ad praedicandam evangelii certitudinem iam descendit: ac quidquam a se proditum negat, nisi optime compertum ac indubiae fidei. Hinc