47:452 gant Dominum Iesum (1. Cor. 16, 22). Meminerint ergo qui ad regendam ecclesiam vocantur, si munus suum rite probeque exsequi cupiunt, initium sibi esse faciendum a Christi amore. Interim luculente testatur Christus, quanti faciat salutem nostram, dum ita singulariter pastoribus eam commendat. Atque hoc sibi documentum fore asserit, quantopere ab illis ametur, si eam sollicite curent. Nihil certe efficacius potuit dici ad animandos evangelii ministros quam dum audiunt nullum Christo gratius officium esse quam quod pascendo eius gregi impenditur. Piis autem omnibus non vulgaris inde haurienda est consolatio, dum se filio Dei tam caros esse ac pretiosos audiunt, ut eos quasi m locum suum subroget. Sed eadem doctrina non parum terroris incutere debet falsis doctoribus, qui ecclesiae regimen pervertunt. Quia non leves Christo poenas daturi sunt, qui se ab illis violari pronuntiat. Pasce agnos. Verbum pascendi scriptura metaphorice ad quodvis regimen accommodat. Hic autem quia de spirituali ecclesiae gubernatione agitur, operae pretium est notare quibus partibus constet officium pastoris. Neque enim hic nobis otiosa aliqua pingitur dignitas, nec Christus homini mortali imperium aliquod defert, quod confuse exerceat pro sua libidine. Vidimus autem supra capite decimo, Christum proprie unicum esse ecclesiae pastorem. Vidimus etiam cur nomen hoc sibi sumat: nempe, quia salutis doctrina regat oves suas adeoque pascat, quia ille demum verus est animae cibus. Iam vero quia hominum opera utitur ad praedicandam doctrinam, nomen quoque suum ad eos transfert, vel saltem cum illis communicat. Legitimi ergo demum pastores coram Deo censentur, qui sub Christo capite ecclesiae praesunt per verbi ministerium: unde colligere promptum est, quid oneris imponat Christus Petro, et qua lege eum gregi suo praeficiat. Quo satis dilucide refellitur Romanensium improbitas, qui locum hunc detorquent ad stabiliendam papatus sui tyrannidem. Petro, inquiunt, prae aliis dictum est: Pasce oves meas. Cur illi potius dictum sit quam reliquis, iam ante exposuimus, nempe, ut purus omni sinistra nota liber esset ad praedicandum evangelium: et ideo ter eum pastorem constituit Christus, ut tres abnegationes, quibus sibi Petrus aeternum probrum contraxerat, abolitae eius apostolatum non impediant, quemadmodum prudenter observant Chrysostomus, Augustinus et Cyrillus et plerique alii. Caeterum nihil Petro datum est his verbis, quod non omnibus evangelii ministris perinde sit com* mune. Frustra ergo papistae ideo contendunt esse primarium, quia specialiter unus vocetur. Atque ut demus fuisse privatim illi aliquid honoris delatum, unde quaeso evincent locatum fuisse in pri-