37:452 sicuti iam saepius dictum est. Prius animalia et pecudes pro victimis erant : at apostoli aliique sacerdotes Christi homines ipsos mactarunt, vivumque sacrificium Deo per evangelium obtulerunt. Paulus hoc se sacerdotio functum testatur, quum gentes mactavit gladio evangelii, ut fierent oblatio acceptabilis Deo, sanctificata per spiritum sanctum (Rom. 15, 16). Non est igitur sacerdotium legale, nec papistico simile, quo Christum immolari dicunt: sed evangelicum, quo mactantur homines, ut renovati spiritu Domino offerantur. Quoscunque ergo lucrifacere possumus Christo eos in sacrificium offerimus, ut toti Deo consecrentur. Sacrificat etiam unusquisque quum se devovet et addicit Deo, atque integrum obsequium illi offert. Hanc enim hostiam Paulus etiam rationalem vocat (Rom. 12, 1). Ita vocationis nostrae finis ostenditur, ut abstersis pollutionibus et nobis mortui nos colendae sanctitati addicere discamus. (In equis et quadrigis.) Quidam hic allegoriam quaerunt: atque prophetam ideo adducendi verbo usum putant quod evangelium non cogat metu homines, sed blande potius alliciat, ita ut sponte se conferant ad Deum, ac properent alacriter hilari conatu. Ego vero simplicius hunc locum accipio. Quia enim subire poterat haec dubitatio in animos multorum : Qui fiet ut homines e tam longinquis regionibus ad nos accedant? respondet, equos, quadrigas et vehicula defutura non esse. Nam omnia adminicula Dominus in promptu habet ut iuvet suos atque ad propositum finem perducat. Caeterum non repugno quin evangelium possit vehiculum dici, quum nos ad spem vitae aeternae vehat: sed mihi simpliciter videtur innuere propheta, nihil obstaturum Deo quominus colligat ecclesiam suam: et sibi praesto fore adminicula, ne quis ex electis quos vocaverit in medio cursu deficiat. 21. (Adeoque.) Amplificat id quod iam pronuntiavit de insolita Dei gratia. Colligendam enim Dei ecclesiam ex populis omnibus significaverat, ita ut superatis omnibus impedimentis et molestiis longinquae etiam nationes accederent. Nunc vero longius progreditur: nec enim solummodo cooptandas a Deo gentes, sed etiam in summum honorem evehendas esse docet. Iam magnus erat hic honor quod immundae et spurcae gentes censerentur in sacro populo : nunc vero longe admirabilius est quod in summum dignitatis gradum evehuntur. Hinc apparet longe aliud esse sacerdotium sub Christo quam sub lege fuit. Nam sub lege una tantummodo tribus ad sacerdotium admittebatur: gentes, ut immundae, prohibebantur ab ingressu templi, tantum aberat ut isto sacerdotio fungi possent: nunc vero omnes promiscue admittuntur. Nonnulli generaliter exponunt hunc locum, quod gentes sacerdotes erunt, hoc est, se ipsas offerent Deo: