25:452 monumentum summa attentione dignum significat, dum filios interrogantes inducit, quid sibi velint lapides. 7. Tunc respondeatis. Quamvis per se non loquantur lapides, monumentum tamen parentibus materiam loquendi praebuit, ut filiis testatum facerent Dei beneficium. Atque hinc tum propagandae pietatis studium exigitur a senibus, tum erudiendis liberis iubentur operam impendere. Voluit enim per singulas aetates Deus hanc doctrinam per manus tradi: ut qui tunc nondum nati erant, a parentibus tamen edocti, testes essent ex auditu: quamvis rem oculis non vidissent. Pro numero autem tribuum positi sunt lapides, ut singulae proprio symbolo ad gratitudinem incitarentur. Duae quidem tribus et dimidia, quibus trans Iordanem obtigerat haereditas, transitu illo seorsum opus non habuerant. Sed quia in commune bonum totius generis Abrahae possessa a reliquis fuit terra Chanaan, separari alios ab aliis non oportuit, quorum eadem vel communis erat ratio. Etsi vero hactenus non nisi duodecim virorum facta fuit mentio, ex clausula tamen apparet, propositum toti populo fuisse Dei mandatum: quia dicitur, filios Israel obtemperasse verbis Iosue. Quin etiam probabile est, suffragiis fuisse delectos, qui lapides deferrent omnium nomine. 9. Duodecim quoque lapides. Nullus sub aqua videtur fuisse lapidum usus: ideoque absurdum fuisse lapides obruere in loco profundo. Nam in aliis qui locati fuerunt in Gilgal, quia palam conspiciebantur, data fuit inquirendi occasio. At vero absconditos ab hominum oculis in imo fundo latere nihil profuit ad mentes excitandas. Inutile quidem, fateor, fuisset monumentum silentio prorsus sepultum. Sed quum inter se narrarent relictum illic fuisse vestigium transitus, valuit ad fidei confirmationem audire quod non cernebant. Arca foederis sanctuario inclusa erat, et opposito velo tegebatur: neque tamen fructu carebat occultus eius splendor, quum ex lege discerent, reconditum illic esse Dei foedus. Potest etiam fieri, ut quum fluvius minueretur, interdum apparuerit cacumen acervi. Verum quod dixi magis probabile est, quamvis lapides defoderet Iosue in medio amne, utiliter coram populo fixisse testimonium, quod hominum sermone postea celebraretur. 10. Sacerdotes autem portantes arcam stabant in medio Iordanis donec compleretur omnis sermo quem praeceperat Iehova ad Iosuam, ut diceret populo: prorsus ut praeceperat Moses ipsi Iosue: festinavit autem populus transeundo, l l . Quum vero transeundo finem fecisset universus populus, transivit arca Iehovae, et sacerdotes coram populo. 12. Transierunt quoque filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus