37:451 451 IN ISAIAM 452 20. (M adducent) Hic aperte exponit quod prius dictum est: nempe omnes qui evadent ac superstites erunt, quamvis sint pauci numero, tamen sacerdotes fore qui undique victimas Deo adducent. Alludit autem ad veterem ritum legis: tametsi notat discrimen quod inter istas oblationes et veteris legis sacrificia futurum est. Nam instituit novum sacerdotii genus, et nova sacrificia. Quemadmodum vero dixerat se omnes gentes collecturum, ita nunc ostendit non inanem sacerdotum, quos constituerat, laborem fore: quia Dominus prosperum studiis eorum successum dabit. Fratres vocat qui prius alieni erant: quia novam coniunctionem respicit quae constat fide. Scimus enim exteras gentes per fidem in genus Abrahae insitas esse. Quanquam alii diversum sensum eliciunt, quem non prorsus reiicio: Ubi Deus novum populum sibi ex alienis gentibus colliget, Iudaeos qui huc et illuc fuerant dispersi aggregandos esse: quod etiam impletum est. Videtur tamen aptius hoc referri ad vocationem gentium: quia tunc sublato discrimine fraterna coniunctio esse coepit inter omnes quos adoptare voluit Deus in filios. Abraham fuit pater unius gentis, nec tamen omnes qui ab eo originem duxerunt secundum carnem filii eius censentur: nam Ismaelitae et Idumaei reiecti sunt. Tunc ergo demum pater multarum gentium factus est, quum Deus cooptavit gentes ac foedere sibi coniunxit, ut fidem Abrahae sequerentur. Atque ita videmus quorsum propheta vocet nos Iudaeorum fratres, qui prius alieni ab ecclesia Dei fueramus, quia falsos et reprobos - fratres prius deiecerat suo loco. Notandus est hic fructus qui sequitur ex piis laboribus eorum qui Domino operam suam impendunt: nempe quod a mortiferis erroribus ad Deum vitae fontem adducant fratres suos: qua consolatione animos suos erigere, atque in aerumnis et molestiis quas ferunt sustentare debent. Dominus ex suis neminem perire sinit. Quum itaque opera nostra uti vult ad eripiendos fratres nostros, felices et beati sumus. (Ex omnibus gentibus.) Significat nullum amplius discrimen inter Iudaeos et gentes fore: quia Deus maceriam diruet, atque ecclesiam constituet ex omnibus gentibus. Atque ita impletum est illud Davidis de Christo: Postula a me: dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. 2, 8). Quum montem sanctum nominat, accommodat se usui et consuetudini illius temporis: quia Deus Ierosolymis in templo colebatur. Nunc diffusum est ubique templum: quia puras ad Deum manus tollere ubique licet, nec iam ullus habetur locorum delectus. Oblationum quoque mentionem facit, et sacrificiorum quae in templo fiebant: quanquam sacrificia quae nunc offerenda sunt a priscis illis longe differant. Sed prophetas a rebus usitatis similitudines mutuari necesse fuit: