25:451 451 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. IV. 452 CAPUT IV. 1. Et fuit, postquam finem fecit tota gens traiiciendi Iordanis: quia loquutus erat Iehova ad Iosuam dicendo: 2. Tollite vobis e populo duodecim viros, virum unum ex quaque tribu. 3. Et praecipite illis dicendo: Tollite vobis hinc e medio Iordanis a ioco ubi stant pedes sacerdotum expeditorum, duodecim lapides quos feretis vobiscum, et deponetis in loco ubi hac nocte manebitis, 4. Tunc vocavit Iosue duodecim viros quos ordinaverat e filiis Israel, singulos ex quaque tribu. 5. Et dixit illis Iosue: Transite ^ ante arcam Iehovae Dei vestri per medium Iordanis, et tollat quisque ex vobis lapidem unum super humerum suum pro numero tribuum filiorum Israel. 6. Ut sit hoc inter1) vos signum quum interrogaverint filii vestri cras patres suos, qui sunt lapides isti apud vos? 7. Tunc respondeatis eis, quod intercisae fuerint aquae Iordanis ante arcam foederis Iehovae, quum, inquam, transiret Iordanem, intercisae fuerint aquae Iordanis, tunc facti fuerint lapides isti in monumentum filiis Israel perpetuo. S. Fecerunt itaque filii Israel sicut praeceperat Iosue, et sustulerunt duodecim lapides e medio Iordanis sicut loquutus fuerat Iehova ad Iosuam pro numero tribuum filiorum Israel, tuleruntque eos secum ad locum ubi pernoctarunt, et reposuerunt illic. 9. Duodecim quoque lapides erexit Iosue in medio Iordanis sub statione pedum sacerdotum qui portabant arcam foederis, manseruntque ibi usque ad hunc diem. 1. Et fuit, postquam. Quod breviter et obscure attigerat de viris duodecim, nunc prolixius exponit. Dixerat iussu Dei electos fuisse quemque ex sua tribu: sed abrupto sermone finem subticuerat. Nunc dicit mandato Iosue sustulisse duodecim lapides ac deposuisse in Gilgal, ut apud posteros exstaret insigne monumentum. Porro quia tantum commemorat, quid factum fuerit post transitum populi: quod interponitur, per tempus plusquamperfectum verti debet. Copulam vero vice rationalis particulae accipi facile apparet. Summa est, antequam pedem moverent sacerdotes e medio flumine ubi constiterant, lapides ab eorum pedibus fuisse sumptos, et locatos in Gilgal, ut perpetui essent miraculi testes: atque ita Iosue fideliter fuisse exsequutum quod Deus praeceperat. Vocavit ergo Iosue viros quos ante delegerat: sed non absque Dei iussu: quo scilicet plus auctoritatis haberet testimonium. Nam si trophaeum eiusmodi sponte erexisset Iosue, laudanda quidem fuisset eius pietas: sed contempta forte fuisset admonitio tantum hominis arbitrio constituta. Nunc autem ubi signum Deus ipse attollit, id negligenter praeterire nefas est. Itaque 1) In margine: Hebr. in medio vestri.