55:450 Sed nullo negotio refellitur eorum cavillum. Nam ei quia intelligat firmam apud hommes reddi vocationem, nihil in eo erit absurdi: longius tamen extendere licet, ut se quisque hi vocatione sua pie ac sancte vivendo confirmet Sed hinc perperam colligi dico quod sophistae contendunt: est enim haec probatio non ex causa sumpta, sed potius ex signo vel effectu. Porro hoc non obstat quominus gratuita sit electio : nec facit ut in manu nostra vel arbitrio sit, ratam facere electionem. Sio enim res habet: Deus efficaciter vocat quos ante mundum conditum arcano suo consilio praeordinavit ad vitam: idem perpetuum vocationis tenorem mera gratia prosequitur. Sed quia in hunc finem nos eligit et vocat ut puri simus et immaculati in conspectu suo: vitae puritas non immerito electionis specimen ac documentum vocatur, quo fideles non modo aliis testantur se Dei filios, sed se quoque in hac fide confirmant: sic tamen ut alibi statuant solidum fundamentum Quamquam firmitas ista, cuius meminit Petrus, ad conscientiam (meo iudicio) referenda non est: quasi se fideles coram Deo agnoscant electos et vocatos: verum simpliciter de re ipsa accipio, quod vocatio ex vitae sanctitate firma appareat. Posset etiam legi: Studete ut firma siat vestra vocatio: verbum enim noieZaboa medium est: utrumvis tamen legas, non admodum diversus erit sensus. Summa est, discerni hac nota filios Dei a reprobis, dum pie et sancte vivunt : quia hic divinae electionis scopus est. Unde palam fit quam indigne Deo oblatrent impuri quidam canes, dum gratuitam eius electionem praetextum faciunt omnis licentiae: quasi vero impune ideo peccare fas sit, quia ad iustitiam et sanctitatem praedestinati sumus. Haec enim si feceritis. Iterum videtur Petrus operum meritis tribuere quod Deus salutis nostrae cursum promovet, atque etiam quod constanter perstamus in eius gratia. Sed facilis est solutio: quia tantum docere voluit, in hypocritis nihil esse solidi: contra autem qui vocationem suam bonis operibus firmam esse comprobant, immunes esse a periculo cadendi : quia stabilis est Dei gratia qua fulciuntur. Hoo modo salutis nostrae stabilitas minime in nobis locatur: ut certe causa eius extra nos est. Terum qui spiritus efficaciam in se sentiunt, eos Petrus bono in posterum animo esse iubet: quia Dominus solidum in ipsis verae et certae vocationis fundamentum iecerit. Modum perseverantiae exponit, quum dicit, S u b m i n i s t r a b i t u r v o b i s i n - g r e s s u s , cuius loquutionis sensus est, Deus novas identidem gratias large suggerendo, ad regnum usque suum vos perducet. Hpc autem ideo additum est, quia tametsi iam a morte in vitam transierimus, spei tamen est ille transitus: quantum vero spectat ad vitae fruitionem, longum iter adhuc nobis restat. Interea multis necessariis adminiculis 29