37:450 fierint simul unum corpus. Videre gloriam Domini nihil aliud est quam ea frui gratia qua Iudaeos dignatus erat. Hoc enim speciale illius gentis privilegium fuit, ut gloriam Dei intuerentur, atque eius praesentiae signa haberent. Nunc gentes, quae his bonis caruerant, visuras dicit et conspecturas illam gloriam : quia Dominus sese omnibus patefaciet sine exceptione. 19. (Et ponam.) Hoc dupliciter accipi potest, vel quod Deus aliquod signum porrigat: vel aliquo symbolo aut tessera suos insigniat ut salvi evadant. Prior expositio magis recepta est: sed nonnulli in ea pueriliter argutantur de signo crucis: alii vero ad praedicationem evangelii referunt: utrique meo iudicio hallucinantur. Videtur enim potius alludere ad id quod Moses scribit factum esse in exitu et liberatione populi: atque in Apocalypsi refertur: Quotquot signati fuerint a Domino salvos fore, etiam quum ira eius grassabitur per universum orbem: quemadmodum ii quorum signatae erant postes in Aegypto salvi evaserunt. Atque ita ostendit neminem effugere posse iram Dei, praeter electos, quibus signum et notam Dominus impresserit. In summa, propheta amplificat quod iam dictum est de gravi et dira ultione quam Deus sumpturus erat de impiis. Omnes enim perituri essent promiscue, nisi Dominus aliquos nota sua insigniret. A communi igitur exitio totius gentis exiguum aliquem numerum se reservaturum dicit. Atque hic verus prophetae sensus est: quemadmodum etiam alibi dixerat se quasdam reliquias velut a communi incendio erepturum. Ex hac residua manu dicit quosdam fore sibi praecones ad celebrandum in gentibus nomen suum: sicuti videmus paucorum opera longe lateque promulgatam fuisse salutis doctrinam. (Tharsis.) Hoc nomine Ciliciam designat: atque totum littus maris mediterranei Iudaeae oppositum comprehendit. Alii Africam et Cappadociam significari putant: sed priorem sententiam magis amplector. Per Lud nonnulli Lybiam, et alii Asiam minorem intelligunt. Per eos qui trahunt arcu Parthos: quoniam experti erant in arte sagittandi. Per Thubal et Iavan Italiam et Graeciam: per insulas vero, ignotas regiones designat. Nam insularum nomine quidquid ultra mare erat Iudaei significabant: ut iam antea saepius dictum est. Quae non audierunt. Significat spargendam esse notitiam Dei per universum orbem: nam Graeci, Itali, Parthi, Cilices, aliique populi nihil de pura religione et sincero Dei cultu audierant: atque universus orbis profundissimis ignorantiae tenebris demersus erat. Notam ergo ubique terrarum fore gloriam Dei promittit. Subest autem emphasis in nomine gentium: quia tunc Dominus uni tantum populo notus erat, nunc omnibus se patefecit. 29