25:450 fuerunt in extremo aquarum (Iordanis autem erat plenus ultra omnes ripas toto tempore messis), 16. Constiterunt aquae quae descendebant de super, et assurrexerunt in acervum unum procul valde, ab Adam urbe quae est ad latus Sarthan, et quae descendebant ad mare solitudinis, mare salis consumptae sunt, interciderunt: populus autem transierunt e regione Iericho. 17. Stabant autem sacerdotes portantes arcam foederis Iehovae in sicco in medio Iordanis expediti '), totus vero Israel transibant per siccum, donec finem facerent universa gens transeundi Iordanis. 15. Postquam venerunt. Non vulgari laude digna fuit sacerdotum virtus, ultra alveum quoque intrepide pergendo penetrare in aquam ipsam, quum statim metuenda esset submersio. Pedibus enim intinctis quid sperare poterant, nisi mox se reperturos profundum gurgitem quo absorberentur? Quod ergo non terrentur fluminis occursu quominus ad praescriptum locum perseveranter contendant, signum est rarae alacritatis ex fiducia conceptae. Accessit peculiaris tentatio, quod tunc Iordanis exundaverat, ut solet quotannis aestatis initio. Neque enim cooperta planitie notari poterat riparum tractus, nec vadum observari: et illuvies late diffusa timorem et curam augebat. Et cum his quidem obstaculis certare voluit Deus populum suum et praesertim sacerdotes, quo illustrior esset fidei et constantiae ipsorum victoria: simul tamen obiecta difficultate magis extulit miraculi gloriam, dum eius imperio cesserunt aquae, et in firmam congeriem coagmentatae sunt, quae ripas suas excesserant. Primo formam miraculi exponit, tollendae dubitationis causa, ne profani homines subtiliter exquirerent alias causas ad obruendam Dei gratiam. Potest quidem fieri, ut brevi tempore cohibeatur aquarum fluxus, et spatium aliquod siccum appareat, vel mutetur cursus, et alio se avertat. Sed aquas stare in acervum congestas : nunquam certe naturaliter contigit vel fortuito. Hac ratione dicitur, aquas quae ante ex superiore loco fluebant ut descensu ipso quaererent continuos exitus, tunc stetisse. Nec vero dubium est, quin formidinem incusserit incredibile illud spectaculum : quo melius agnoscerent Israelitae se in media morte servari. Quid enim erat illa congeries nisi sepulcrum ad obruendam totam multitudinem, si aquae pro sua natura liquefactae essent? Si ambulassent super aquas, pontis vice fuisset illis fides. Nunc vero dum impendent aquarum montes eorum capitibus perinde est ac si sub aquis reperirent vacuum et planum iter. Designatur locus inter duas urbes, ne unquam intercidat memoria : sicuti etiam voluit illic Deus lapides statui in perpetuum monumentum, quo sacculis omnibus tam praeclarum beneficium apud posteros celebraretur. 1) In margine praeparati. 29