20:450 etsi probabilis est, vereor tamen ne eadem iterando fastidium ac molestiam pariat lectoribus. Nam de ecclesiae propagatione, de genere doctrinae et erroribus disserere non poteris quin personas simul admisceas. De conciliis etiam quae reiicis in secundam classem tacere absurdum erit. Iam ne odiosa sit repetitio videndum. Haec vero tolerabilis forte esset cavendi ratio si autor historiae, quisquis erit, illam capitum distinctionem, quae scite et prudenter abs te observata est, oculis suis subiectam habeat, eo tamen artificio temperet historiae filum, ne res inter se natura connexas et quasi simul fluentes distrahendo se implicet nimia servitute, ac taedio lectores onerans tenebras pro luce obiiciat. Nam et pro tua prudentia optime nosti quam melius interdum ex occulto vel in speciem neglecto quam anxie captato artificio eluceat perspicuitas. Caeterum quia concinna est series illa abs te digesta, ut scriptoris consilium ac ratio pateat, capita illa velim initio proponi quasi scopum qui semper lectorum oculos in se vertat. Neque vero ut mihi in his subscribas contendo: quia sufficit aliqua ex parte me tibi fuisse obsequutum. Vale, ornatissime vir et mihi plurimum honorande benedictionum locupletet.4) Genevae idibus Februarii 1557. Ioannes Calvinus tuus. 4182. LB SENAT DE GENEVE AUX MAGISTRATS DE LAUSANNE. Becommandation de l'affaire de Calvin contre Daguetl) (Lettres de Ia Seigneurie. Copie.) Aux nobles sages et honorez freres les seigneurs Bourguemaistre et Conseil de Losanne noz bons voysins et amys. Nobles sages et honorez freres Apres noz affectueuses amiables recommandations Ayans estez requys par spectable Jehan Calvin, nostre treschier et bienayme ministre de la parolle de Dieu, do vous escripre en sa faveur affin quil puisse obtenir 4) Patet hic Ubrario humani aliquid accidisse. Excidit versus integer quo tamen facile carebis. 4182. 1) Reg. du Conseil au 23. Mars 1557. cf. N. 2593. 29