9:45 45 IOANNES CALVINUS PROBIS OMNIBUS CHRISTI MINISTRIS, ET SINCERTS DEI CULTORIBUS, QUI PURAM EVANGELII DOCTRINAM IN SAXONICIS ECCLESIIS ET GERMANIA INFERIORE COLUNT ET SEQUUNTUR, GRATIAE INCREMENTUM A DEO PATRE ET DOMINO IESU CHRISTO OPTAT EX FRATERNO AFFECTU. Etsi mihi optime conscius sum, causam, quam hoc libro tuendam suscepi, rectam et iustam esse, et fideliter in ea agenda me fuisse versatum, quia tamen mihi non sufficit interior animi mei sensus, nisi omnibus Dei filiis officium meum probare studeam, visus sum mihi operae pretium facturus, venerandi et dilecti fratres, si vos initio contestarer hunc mihi librum extortum esse, ne meo silentio proderetur Christi veritas, in qua opprimenda efferati quidam homines papatus barbariem superant. Quia de sacramentis iam ultra vinginti annos inter doctos homines infeliciter 1) certatum fuerat, iam contentione paulisper sedata, et animis ad moderationem compositis, visa fuit ad plenam conciliationem apprime utilis ratio, si paucis ac simplicibus verbis testata fieret doctrina, quam Helveticae ecclesiae sequuntur. Quamdiu enim fervebat certamen, animis utrinque exasperatis, probabile est nec rem satis dilucide fuisse expositam, nec satis attente quid diceretur fuisse expensum. Plerisque autem vestrum nota est brevis illa descriptio, quam ante annos quinque edidimus sub Consensus nomine: ubi sine cuiusquam contumelia, sine ulla verborum acerbitate, non modo summam totius controversiae in capita distinctam complexi sumus, sed etiam conati sumus, quoad ferebat ingenua veritatis confessio, offensiones omnes penitus sanare, [pag. 4] Hoc quoque ad placandos animos, si qui ad aequitatem minus propensi forent, valere debuit, quod operam nostram, si quibus non esset plane satisfactum, in addenda declaratione obtulimus: nos etiam dociles fore, et melioribus consiliis obsequentes polliciti, si quis rem non satis dextre tractatam moneret. Surrexit biennio post Ioachimus quidam Westphalus, 1) assez mal a propos.