8:45 45 DE SCANDALIS. 46 quam Cyclopas quospiam evangelium semper fastuose sprevisse. Tandem eo prolapsi sunt amentiae et furoris, ut non modo in filium Dei exseerabiles blasphemias evomerent, sed quantum ad animae vitam attinet, nihil a canibus et porcis putarent se differre. Alii, ut [pag. 551 Habelaysus, Deperius et Goveanus,l) gustato evangelio, eadem caecitate sunt percussi. Cur istud? nisi quia sacrum illud vitae aeternae pignus sacrilega ludendi aut ridendi audacia ante profanarant? Paucos nomino. Quicunque eiusdem sunt farinae, eos sciamus nobis a Domino in exemplum quasi digito monstrari, ut sollicite in vocationis nostrae stadio 2) pergamus, ne quid simile nobis contingat. Porro, quia non lapsu tantum suo vel praecipitio infirmos offendunt perditi isti homines, sed impietatis suae venenum huc illuc profundunt, ut atheismo orbem repleant: huic quoque scandalo obviam eundum est. Idque facit spiritus, dum venturos admonet illusores, qui spem nostram sannis exagitent: sed idem pronunciat animas instabiles eorum illecebris fore obnoxias. Ergo ut simus extra periculum, colligenda est in Christo firmitas. Solennis mos est impuris istis canibus, quo plus ad ructandas blasphemias licentiae habeant, scurrilem personam agere. Ita in conviviis et sermonibus suaviter iocando omnia religionis principia convellunt. Ac primum quidem obliquis facetiis se insinuant. Hic tamen finis est, ut omnem Dei timorem obliterent ex animis hominum. Nain eo tandem clarissimo parum recti iudicii documenta videbantur. Neque minus duram sententiam idem fert de Stephano Dolet o doctissimo typographo, qui quidem reformatorum fidem non amplexus est, sed humanioribus literis unice deditus pontificiorum rabiem in exagitandis haereticis fortiter impugnavit et a Sorbonistis falso atheismi accusatus Parisiis a. 1546 supplicio affectus est. Cuius exitum ipse Beza in editione prima Iuvenilium biennio post impressa deflevit, ab iterata autem carmen suum postea exsulare iussit. De Fr. li ab ela e sio famosissimo Gallorum satyrographo plura hic dicere non attinet Est tamen quod mireris eum a Nostro iis accenseri quos aliquando evangelium gustasse, id est, sacris reformandis animum et operam dedisse dicere poterat. Eutyches Deperius (Bonaventure des Periers), poeta facetus et ingeniosus, per aliquod tempus inter familiares Margarethae reginae eminens^ tum et Olivetani in bibliis gallicis edendis collaborator, circa a. 1539 Lugduni sibi ipse mortem conscivit. Antonius denique Goveanus, genere Lusilanus, Tolosae primum^ dein Divonae Cadurcorum, postea Valentiae et Grratianopoli ius civile magna auditorum frequentia professus est. Augustae Taunnorum decessit, unus communi doctorum suffragio hoc assequutus teste Thuano, ut et poeta elegantissimus et summus philosophus et praestantissimus iuris interpres simul haberetur. Gratianopoli in suspicionem quum incidisset spretae catholicae fidei-, causam ita dixit ut victor decederet. Eum reformationi unquam favisse minime constat. De Villanovano, quem alii cum Serveto confundunt, vide Henry m Vita Calvini lll. 29. 1) et beaucoup d'autres que ie ne nomme pas pour le present. 2) Princeps habet studio.