5:45 LIBER I. CAPUT III. IV. Impiger extremos currit mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. Nam verum est quod ait Horatius: Desiderantem quod satis est, neque Tumultuosum sollicitat mare. Iuvenalis Satyr. XIV.: Tu propter mille talenta Et centum villas temerarius aspice portus, Et plenum magicis trabibus mare, plus hominum est iam In pelago, veniet classis quocunque vocarit Spes lucri, nec Carpathium Getulaque tantum Aequora transiliet ete. Propertius libro tertio: Ergo sollicitae tu causa pecunia vitae es: Per te immaturum mortis adimus iter. Item: Ite rates curvae, et leti contexite causas: Ista per humanas mors venit acta manus. Item: Natura insidias pontum substravit avaris. Sive ambitiosus dominus est] Ingenue fatetur Seneca quales fuerint egregiae illae ethnicorum virtutes, quae pleno ore decantantur. Tolle ambitionem, et fastuosos spiritus nullos habebis, nec Platones, nec Catones, nec Scaevolas, nec Scipiones, nec Fabricios. Haec eadem sententia apud Salustium legitur: Dux atque imperator vitae mortalium animus: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde potens pollensque et clarus est. Quod et innuit Vergilius Aeneidos VI.: Vincet amor patriae, laudumque immensa cupido. Dexteram flammis obiecimus'] Hoc referendum ad Scaevolam, de quo Livius libro secundo: Qui quum castra Porsenae ingressus scribam pro rege per errorem obtruncasset, accenso ad sacrificium foculo dextram iniecit: a qua clade nomen ei Scaevolae inditum; scaevam enim antiqui dixerunt qui sinistra esset agiliore quam dextra. Augustinus libro quarto De civitate Dei: Cur fortitudo dea non est, quae affuit Mutio quum dextram porrexit in flammas? Meminit et Martialis. Voluntarie subsiluimus] Aut tangitur historia Horatii Coclitis, cuius fit mentio apud Livium eodem libro. Quum enim impetum Hetruscorum tantisper sustinuisset, dum pontem Sublicium Romani diruerent, in Tybrim se coniecit, et multis superincidentibus [pag. 34] telis incolumis ad suos tranavit, ob quod facinus statua illi decreta, et victus annuus. Refert historiam et Plutarchus in Publicola. Aut, quod videtur mihi vero esse propius, intelligendum de Curtio, qui, ut Livius refert libro septimo, et Valerius libro quinto, in profundam terrae voraginem sese praecipitem dedit, quam expleri debere canebant oracula ea re qua maxime Romani excellerent. Vide Augustinum libro quinto et libro octavo De civitate Dei. Propertius: Curtius expletis statuit monumenta lacunis.