44:45 45 CAPUT III. 46 ut eadem superbia dementet etiam mediocres tam reges quam populos. Quisque enim putat se esse solum: et dum alios sibi comparat, longe despicit, ac si essent positi infra eius pedes. Sic ergo propheta paucis verbis ostendit quae fuerit causa interitus Ninevae: quia scilicet putabat sibi fixum esse et perpetuum statum in terra. Ergo si cupimus nos protegi Dei manu, meminerimus qualis sit nostra conditio: et quotidie, imo singulis momentis paremus nos ad mutationem, nisi quatenus nos Deus sustinet. Haec erit nostra stabilitas, si pendeamus tantum ab auxilio Dei, et conscii infirmitatis nostrae trepidemus in nobis: ne scilicet obrepat oblivio sortis nostrae. Postea adiungit, Quomodo fuit in vastationem? Accommodat propheta sermonem suum ad communem captum. Videri enim poterat incredibilis ruina Ninevae. Ergo propheta hac interrogatione excitat sensus fidelium, ut non dubitent certo fore quod Deus pronuntiat, quia scilicet mirabiliter operabitur. Ergo istud Quomodo significat non debere Iudaeos diffidere, dum putant undique munitam esse Nineven, ne quid unquam adversi patiatur: quia Deus mirabiliter et praeter communem modum ipsam evertet. Quomodo ergo fuit in vastitatem? in cubile, inquit, animalium. Postea adiungit, Quisquis transierit, sibilabit, et agitabit manum suam. Videtur propheta notare futurum opprobrium Ninevae: et simul alia loquendi forma confirmare quod prius dixit, nempe ruinam urbis fore stupendam. Nam agitatio manus et sibilum signa sunt opprobrii. Ecce, Nineve tantopere sibi placebat. Nunc videmus duntaxat tristes ruinas. Non dubito igitur quin propheta hic per sibilum et manus agitationem intelligat Nineven fore ignominiosum spectaculum cunctis populis. Et eadem ratio loquendi saepe occurrit apud prophetas: Sibilabunt super te omnes: hoc est, ego te statuam in probrum et dedecus. Deinde adhuc propheta, quemadmodum iam dixi, continuat suam sententiam, quod scilicet instar miraculi erit ruina Ninevae, quoniam obstupescent omnes transeuntes: quasi diceret, Ecce sibilabunt: quid hoc est? deinde agitabunt manum: quid est stabile in hoc mundo? Videmus sedem praecipuam monarchiae esse dirutam, et nihil differre a deserto. Nunc tenemus prophetae consilium. Iam ut haec doctrina etiam nobis hodie utilis sit, notandae sunt istae circumstantiae quas observavimus. Si ergo hodie triumphant hostes nostri, et intolerabilis est ipsorum fastus, sciamus eos accersere sibi propiorem Dei vindictam: si torpent in sua opulentia et securi sunt, et contemnunt omnia discrimina, hoc modo provocant etiam iram Dei: praesertim si ad fastum illum et securitatem accedit saevitia, ut ecclesiam Dei indigne persequantur, tit spolient, rapiant, occidant, quemadmodum videmus eos facere. Quum ergo hostes nostri ita