40:45 45 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. I. 46 igitur proportio et aequalitas ostendit in omnibus Dei operibus esse summam moderationem, non quod appareat (quin potius putamus omnia versari turbulento impetu), sed si erigimus sensus nostros supra mundum, haud dubie agnoscere dabitur quod hic describit propheta: nempe in omnibus Dei operibus esse rationem sic dispositam, ut nulla linea possit melius dirigi. Deus ergo dum mundum versat in speciem, servat, quoad se, aequalem modum, ita ut conversiones, vel revolutiones quas vocant, nihil habeant inaequale, ipsius respectu: sed rota una composita sit ad alias omnes. Tandem subiicit adspectum illarum et artificium, vel formam fuisse ac si rota esset in medio rotae: sic ut transversa sit complexio unius rotae ad alteram. Neque enim intelligit fuisse rotam unam maiorem, deinde fuisse minorem : sed intelligit rotas duas sic fuisse implicitas, ut transversa esset complexio. Nunc cur duplices fuerint rotae videndum est: et heri iam breviter attigi, nempe quia Deus non videtur tenere rectum cursum, sed habere varias conversiones, et quasi inter se contrarias ac si distraheretur agitatio ubi inspirat vigorem creaturis. Ideo dicitur rota una fuisse in medio rotae. Denique hic ad vivum nobis repraesentat Deus quod docet experientia. Nam primum mundus fertur quemadmodum si rotae currerent: neque id simpliciter, sed accedit etiam tanta varietas, ut nunc videatur Deus proiicere suum impetum in dextram partem, deinde contrarium impetum in sinistram. Hoc igitur perinde est ac si duae rotae simul implicitae forent. Sed non possem nunc ulterius pergere, reliqua differam in crastinum. 17. Ad quatuor latera sua ambulando ibant, non revertebantur quum ambularent. Quod iam satis explicuerat confirmandi causa repetit, ambulasse ad quatuor latera, hoc est ut singula animalia rectum suum cursum tenerent. Quod dicit non fuisse reversa ad perseverantiam spectat: non quod spatio confecto longius perrexerint: sed quia sine intermissione perrexerint usque ad scopum. Levius attingo quae iam satis fuerunt exposita. 18. Et circumferentiae ipsis (dorsa proprie: sed intelligit circumferentias, vel canthos, sunt ligamina ferrea), et proceritas ipsis j et terror ipsis: et terga ipsarum (id est circumferentiae vel canthi: circumferentiae ergo) plenae oculis per circuitum ipsis quatuor. Quod dicit fuisse circumferentias in rotis videri posset supervacuum: sed refertur hoc ad secundum membrum versus, ubi dicit illas circumferentias