30:45 45 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 46 ceps Ionathanum primo statim impetu viginti homines stravisse, primamque illam hostium fuisse plagam. Saulem vero impetum in hostes facientem plerosque Israelitarum sequutos fuisse, tum qui Philistaeis ipsis erant immixti, tum qui in antris et specubus delituerant: omnes inquam ad Saulem concurrisse. Quod vero inter Philistaeos quidam fuisse dicuntur, non sic intelligendum quasi quidam ad Philistaeos defecissent: sed quod occupata regionis parte a Philistaeis multi ibi oppressi delituerint. Sic igitur Israelitae Philistaeis mixti fuerunt: et ne pedem movere quidem, licet imminente gladio faucibus, ausi sunt. Philistaei vero diu attoniti tandem tanto sunt terrore perculsi, ut sese mutuis vulneribus confecerint. Israelitae vero illis immixti pavorem illorum animadverteres, et tantum errorem ipsis a Deo immissum ut sese mutuo caederent, et quisque esset gladio stricto adversus alterum, animos sumserunt, et reliquis Israelitis adiuncti, fecerunt in hostes territos et sese mutuo confodientes impetum. Ubi observandum non tantum immissum illis a Deo terrorem : sed etiam tantum stuporem et vertiginem ut sensu omni privati sint, et feris ipsis stupidiores et crudeliores fuerint. Nam etsi ferae periculo territae diffugiunt, non se tamen invicem dilaniant: quod tamen istis de quibus agimus contigisse videmus. Quod vero Dei terror in illos incidit, non sequitur Deum illos timuisse: cuius tantum abest ut virtutem cognoverint sub qua deiicerentur, ut contra blasphemis vocibus maiestatem ipsius lacerare non desinant. Verum enimvero vel invitos ac ringentes Deum timere illos, etsi non cognoscant, oportet. Tantus enim pavor animos illorum invasit, ut in caput suum montibus cadentibus sese perire sibi persuadeant. Atque hanc esse improborum, Deo submittere se recusantium, vindictam videmus, ut licet Dei maiestatis cognitionem omnem abiicere nitantur, tamen Dei metu et horrore percellantur. Et licet non agnoscant infinitam illam maiestatem, cui oportet omnes subiici: tamen quadam caeca apprehensione divinae potentiae territi, etiam umbram suam reformidant, et nullis ipsos insequentibus, metu tamen diffugiunt. Et ita Deus illorum arrogantiam caecam ulciscitur, qui in idolum ipsum transformant, et sua superbia virtutem et gloriam ipsius deiicere nituntur. Oportet igitur amentes istos homines Deo sese submittere dedignatos, eiusque virtutem ac potentiam flocci facientes ita contundi, ut de nihilo terreantur, et umbra sua, quibus Dei potentia viluerat, percellantur: ut anxii et dubii ferantur, nulloque insequente diffugiant. Ex quibus discendum, nobis Deum timendum ut de ipsius auxilio persuasi constantiam invictissimam in mille mortis discriminibus retineamus. Haec est enim fidelium