19:45 45 1561 OCTOB. 46 Hac de re plus satis. Toti Poloniae, et privatim Lithuaniae gratulor, quod maiores subinde illic progressus faciat purior religio, et novis incrementis longe lateque dilatetur Christi regnum. Haec etiam non poenitenda gaudii accessio, quum audio disciplinam cum evangelii professione coniungi. Et certe non immerito vocare soleo disciplinam nervos ecclesiae: quia ut propensi sunt hominum mores ad lasciviam, delitias et licentiam quamlibet, nisi contineamur sub fraeno, maior pars libertatis praetextu luxuriantur et insolescet. Unum desidero, ut in posterum tempus prospiciatur ecclesiis, ne pastoribus orbatae et nudatae brevi intereant. Scholae autem seminaria sunt jpastprum : et apte censeri possunt tanquam coelestis doctrinae gazophylacio Quo maior danda est opera, ut quam plurimi instituantur tam in pietate, quam bonis literis. Haec vero nobilissima erit vobis liberalitatis materia, ut vestro exemplo reliqui ad imitationem incitentur. De,8) munere oblato quam maximas habeo gratias: agerem pluribus verbis nisi confiderem vos animi affectu contentos. Ergo ut finem faciam, Deum suppliciter precabor, ut Celsitudinem vestram spiritu suo gubernet, incolumem tueatur, magisque ac magis suis donis illustret ac locupletet. Illustrissimae etiam Ducissae mea officia reverenter defero. Genevae, 9, Octobris 1561. 3566. L'EGLISE D'ISSOUDUN A CALVIN. Demande de pasteur, (Autographe de la Bibliotheque de Geneve. MS. 196, foL203.) A Monsieur Monsieur despeville. Monsieur, l'eglise d'yssoulduin !) na cesse d'impetrer et obtenir de vous et nossieurs de par dela toutes choses necessaires tant en conseil qu'en ce qui concerne le ministere dicelle, mesme lavez quant besoing a este pourveue de gens doctes et de vie saincte desorte quelle a graces a Dieu et vous trouve contentement provenant de vostre bonne liberalite. Toutesfois voiant lacroissement dhommes 8) Quod de munere oblato habet, et infra de Ducissa, in ead. non legitur. 3566.1) Dep. de Vlndre. Comp. N. 3400.