13:45 45 1548 SEPTEMB. 46 nere, non modo equis verum etiam curribus et maehinis quibusvis facilem.6) Sed haec me non tenent anxium, sed potius mores tam improbi et conscelerata vita pro pura et Christo digna. Et quamvis haec mihi cor in genua decidere faciant, tamen ingens illa misericordia Dei, quae sibi reservavit aliquot millia quibus favet, facit ut sperem frustra Satanam omnia tentare. Non enim prius evertetur Sodoma quam extrusus fuerit Loth. Adnituntur quidem impii ut citius graviusque ruant. Sed non patitur Dominus ut miseri pro nutu Satanae mos: pereant, et multo minus feret ut sui cadant in perniciem. Mirum est istam miseram urbem, quum sponte insaniat in sui perniciem, habere semper instigatores. Quoties ego et Viretus vos istuc venisse dictitavimus in iudicium et condemnationem? Sed vicit divina bonitas exspectationem quam concipere poteras. Durandum est. Tantum, quod ad me attinet, iube si quid hac vel illa via possit effici. Omnibus deficior et tamen nihil non tentabo, solum ne noceam. Verum quid possum quam obesse, si tam ineptus tibi conferar. Christus quod instauravit per te servet et absolvat. In Vireto situm aliquid esse video. At domi ut res habent? hic semper nobis cuditur aliquid, et intempestiva valde fuit Christophori peregrinatio.7) Neminem habeo per quem resciam quae vel omnes norunt: tantum abest certior reddar occultorum quae in ruinam evangelii machinantur ii qui semper aliquid moliuntur. Sanctus et pius iste hospitis tui8) metus utinam in omnibus obtineret, ut omnia summo studio peragentes in gloriam Christi et omnium salutem vererentur, sese non praestitisse iustam operam, et fixis in scopum oculis et quam celerrimo ad metam cursu intueri aliud non sustinerent, et emensum iter non respectarent, sed in ea quae ante sunt et supersunt intenti obliviscerentur. Ego sane, quum nullus sim et nihil praestem, soleo ab optimis longe plura exigere, et qui rectius progressi fuerunt, hi ut plura praestent a me instigantur, idque importunius et supra eorum vires, quos hortor. Si Paulus Macedonas ait supra vires contendisse et effecisse, ego plane non minus: nescio an magis dicere possum de isto Christi servo ac eius uxore, multo magis quam ferrent vires contendisse. Et tamen hoc et sciens et intelligens ita loquutus sum, ut hunc scrupum iniecerim, sed incautus: nec quod displicuit, mihi displicet semper istam conscientiam Dei timentem habere magis perspectam et cariorem in Domino. Quum optime senserim de utroque, nunc sentio quam optime. Faxit Christus 6) De insidiis loqui videtur, quas Caesar Genevensi urbi struebat (Simler). 7) N. 1066. 8) Fallesii.