9:449 449 AD PRAECENTOREM LUGDUNENSEM. 450 ubi prudentissimi quique tyrannidis vestrae taedio ad eam reprimendam digitum tollent. Interea te admonitum velim, quem Chrysostomum errore vocas, unum ex sacramentariis esse, qui aperte negat in eucharistia esse Christi corpus, sed duntaxat in mysterio repraesentari. Quod caritatem iacere deplorat, in eo haud dubie famelicis suis fraterculis, 1) qui ex quotidiana missarum nundinatione victitant, gratificari voluit. Verum ut alium quemlibet deceat sic loqui, quid minus consentaneum est quam immanem et barbarum Cyclopem de caritate verba facere : cuius insatiabili avaritia et rapinis prorsus se exhaustos deplorant2) miseri rustici, qui eius ungulis obnoxii sunt? Habent enim canonici Lugdunenses multos suae ditionis pagos, quorum ita, fit inter eos partitio, ut singuli proprium possideant, et quisque uberiorem, s) pro antiquitatis gradu. Suos quum hic bonus caritatis magister non secus excoriet ac lanio in macello animalia quorum venditurus est carnem, alienis quomodo parceret? Quale vero erga familiarem suum et intimum amicum ediderit tam humanitatis quam fidei specimen, breviter indicare expediet. Deposuerat ille in custodiam Praecentoris beneficium, quod suo nomine [pag. 45] tenere non poterat: quum reposceret,4) non sine convicio repulsam tulit: ac si fidum custodem simonia maculare vellet. 5) Respondit enim Gabriel, quum severe a canonibus damnentur simulatae resignationes, se in amici gratiam nunquam fore simoniacum: ac misero socio, quem adeo improbe ludebat,6) fortiter minitatus est,7) nisi verecunde a nefando scelere absisteret. Etsi autem a suorum congressu ob dedecus reiectus fuit, minore tamen flagravit invidia, quia talem quaestum factitare8) pridem consuevit. Alio etiam vitio laborat praeclara eius exhortatio: quod in eadem pagina turbae et multitudini acquiescendum non esse contendit, et simul nostram paucitatem ridens, suae partis multitudine gloriatur. Quam iuste Calvino exprobret sedere ipsum in templo Dei ut adoretur, me tacente iudicent a minimo usque ad maximum quicunque et sensu communi et aliqua modestia et aequitate praediti sunt. Et tamen quasi plausibilem occasionem nactus, ad- 1) a ses frerots, povres falourdiers qui gagnent leur vie au iour la iournee a chanter messe. 2) crient au meurtre estans espuisez etc. 3) et sont avancez en plus grasse prebende. 4) depuis, ayant trouve moyen de permuter, il le redemande. 5) Gallus perperam vertit: il est reboute comme simomaque* 6) non content de se mocquer de son compagnon et de le chiffrer de son deport. 7) de le faire degrader. 8) il fait foire et marchandise d'estre crocheteur de benefices. Calvini opera. Vol I X