52:449 449 IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM 450 fuerit. Neque enim de sua liberatione aliter fuit persuasus, quam si ita Deo visum esset Itaque semper animum suum suspensum tenuit, donec eventu patefieret Dei voluntas. Notandum etiam est quod dicit, fidelibus donari quidquid suis precibus impetrant. Nam hinc colligimus, quamvis effectu non careant preces nostrae, non valere tamen suo merito: quia gratuitum est quod illis conceditur.