37:449 449 CAPUT LXVI. 450 tatis larvas induebant: atque hoc praetextu fallebant multos. Purificabant se in hortis, hoc est, variis superstitionibus se polluebant, quibus tamen se puros reddi coram Deo arbitrabantur. Alii sine ulla dissimulatione Deum religionemque omnem spernebant. Est igitur generalis sententia, qua omnes impios, cuiuscunque generis sint, comprehendit: nempe tam eos qui nequitiam suam aperte produnt, quam qui variis integumentis tegunt et occultant. Quod dicit, post unam in medio, quidam interpretes subaudiunt piscinam, ac si in medio horti reposita esset aqua sacra ad ablutiones. Sed non minus conveniet alter sensus, quia proprium sibi quisque Deum eligeret, suam quoque arborem cuique fuisse ex multis. 18. (Nam ego opera eorum.) Confirmat quod dixit superiore versu: nempe sumendas esse poenas de omnibus impiis, ut quamvis ad tempus eos impune peccare sinat Dominus, eos tamen poenas aliquando daturos esse persuasi fideles ab eorum exemplis abstineant. Dominus hic testatur se opera ipsorum videre et observare, ac se aliquando re ipsa ostensurum neminem latere ipsius oculos posse. Alii intelligunt nihil ab impiis designari posse sine permissu Dei: quae quidem sententia vera est, sed huic loco non convenit. Nemo enim non videt hanc sententiam coactam et a contextu prophetae alienam esse. Solum enim confirmat quod prius dixit, hypocritas et sceleratos tandem impune evasuros non esse, quia Deus omnia eorum facinora, instituta et cogitationes animadvertit: nec quidquam tergiversando proficere, quasi nunquam in iudicium trahendi essent. (Quia venit tempus.) Hoc etiam magis confirmat quod dictum est. Iam enim tempus appropinquare dicit quo omnes gentes convocabit, ut reiectis hypocritis et impiis populum ex illis colligat et sibi adoptet. Iudaei efferebantur superbia omnesque alias nationes ut impuras despiciebant. Dominus autem eas se adoptaturum significat, ut eius gloriae sint participes, cuius se indignos Iudaei praebent. Insignis est hic locus, quo docemur Deum alicui populo obstrictum non esse, quin eos eligat quos volet, reiectis incredulis quos prius ad se vocavit: sicuti luculente docet Paulus Rom. 10, et l l , ubi ostendit nos veluti in vacuam possessionem venisse, postquam Iudaei sua incredulitate reiecti sunt. Hoc eis iam minatur Isaias: Ne existimetis Deum populis carere quum defeceritis vosque indignos reddideritis eius gratia. Alios enim habiturus est: ipse vero iudicem se ostendet, nec vos tanta licentia abuti tandem patietur. Venturos dicit, quia fidei consensu insiti in ecclesiam coalescent cum veris Iudaeis, qui ab adoptione non desciverint: nam quia propinqui Deo erant Iudaei, gentes quae remotae erant accedere ad eos oportuit, ut dissidio sublato Calvini opera. Vol XXXVII.