25:449 449 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. III. 450 si hostes suos iam sterni et pessum dari videret. Neque enim Deus opus manuum suarum in medio cursu mutilum et inchoatum deserit. Ut Deus in haereditatem promissam suos inducat, Iordane interciso siccum iter patefacit. Quid ergo magis perversum, quam in momentaneo illo actu subsistere, nec confidere in futurum tempus, donec pacata obtingeret terrae fruitio? Prudenter itaque hoc exemplo contexere discamus quae ad salutis nostrae summam pertinent Dei beneficia, ut laeta exordia spem similis exitus foveant et alant in animis nostris. Quod autem dicit Iosue populum ex miraculo cogniturum Dei praesentiam, oblique diffidentiam eius perstringit: quia ad solidam certitudinem sufficere simplex Dei promissio debuerat, in qua sola nisi fundata sit nostra fides, subinde vacillare necesse est. Verum quamvis proprie in una Dei veritate rocumbere debeat fides, id tamen non obstat, quin experimentalis cognitio eam adiuvet tanquam secundaria imbecillitatis eius fultura, et subsidium eius confirmationi utile. Nam et Deus quod nobis voce pollicitus est re ipsa obsignat, et quotquot nobis proponit suae gratiae et virtutis documenta, totidem vult esse approbationes suae vocis et ad eximendam dubitationem adminicula. l l . Ecce Arca Dominatoris. Primo dicit arcam praeituram: deinde explicat in quem finem: nempe ut loco cedat Iordanis tanquam Dei conspectu tremefactus, ut in Psalmo (114) dicitur. Quae autem de viris duodecim inseritur narratio abrupta est: quia breviter tantum delibat quae postea fusius et clarius tradet. Nunc solum teneamus, quum arca praecessit, Deum suam virtutem explicuisse in regendo populo. Atque hac ratione commendata fuit cultus legalis sanctitas, quum perspicerent Israelitae non inane esse quod Deus apud ipsos deposuerat suae praesentiae symbolum. Neque enim aliter quam si Iordani conspicua fuisset Dei maiestas, in eius obsequium coactus est. Simul tamen meminerimus, non alia ratione adductum esse Deum ut gratiam suam in arca exsereret, nisi quia illic tabulas sui foederis locaverat. Porro quia res difficilis erat creditu: animos populi revocat Iosue ad considerandam quae omnes difficultates superat Dei potentiam. Neque enim frigidum est elogium Dominatoris universae terrae, quo hic Deus insignitur: sed eius imperium extollit supra omnia mundi elementa, ne dubitent Israelitae, quum sub eius ditione sint maria et fluvii, aquas, licet natura sint fluidae, solo eius nutu fore stabiles. 14. Et fuit, quum proficisceretur populus ad transeundum Iordanem, sacerdotes qui portabant arcam foederis erant ante populum, 15. Postquam autem venerunt qui portabant arcam usque ad Iordanem, et pedes sacerdotum portantium arcam intincti Calvini opera. Vol. XXV.