20:449 449 SUPPLEMENTUM. 450 ecclesiasticae delicasti.2) Quod vero nullae tibi a me literae venerunt, clarissime vir et mihi ex animo colende, non tantum ut meis occupationibus, quibus illic fui assidue et absque ulla relaxatione districtus, imputes rogo: sed alia excusatione utor quod, quum mihi nunciatum esset te procul abesse ab Austria diemque reditus esse incertum, obrepsit mihi nescio quae segnities, quae me ad discessum usque tenuit. Negabis hanc fuisse legitimam cessandi causam, neque ego contra disputo : tantum ingenue retuli quid me tunc ab officio impedierit. Nunc ubi alterum exemplar mihi oblatum est, dolui fuisse laborem tibi duplicatum, ac praesertim quum mihi integrum non sit voto tuo morem gerere. Cupis hac de re copiose tibi ac diligenter meum consilium exponi. Ego vero, quia res est apprime ardua et difficilis, neque ad eam ingenium meum sic applicui ut idoneus mihi videar iudex, sententiam meam, ne temeritatis damner, interponere non audeo. Nonnihil forte in sermone familiari proferrem. Sed quia neque res mihi probe meditata est et longam exercitationem flagitat, a scriptione supersedere malo quam onus suscipere cuius solo aspectu terreor. Adde quod forma illa, quae abs te missa est, a peritis artificibus se compositam fuisse ostendit: quam si limando polire tentavero, timendum est ne deteram. Ne tamen existimes nimis praecise omnia me tibi negare, methodum summopere placere non dissimulo, paucis tantum exceptis. Atque utinam eo quem describis ordine iam composita esset historia, quam et fides commendaret et ornaret dexteritas. Quanquam autem incredibilis erit labor, spem tamen aliquam incomparabilis huius thesauri nobis fieri vehementer gaudeo. Caeterum in aliis tibi libenter subscribens, an singulas annorum centurias in certos libros distribui expediat nescio. Accidet enim ut decem anni uberiorem quam integrum saeculum texendae historiae materiam suppeditent. Quare praefixa lege ad annorum numerum adstringi, usus docebit, nisi fallor, non esse consentaneum neque utile. Atque haec libertas praestantissimis historiis 3) placuit, ut oblatae rerum copiae potius quam annis libros aptarent. Atque etiam hoc videris animadvertisse, dum correctionem addis spatiis certa ratione sumptis. Sed tamen admonitio haec mea non supervacua, opinor, neque intempestiva erit. Distinctio quam proponis 2) delibasti? delineasti? .- Methodus illa quam Calvino proposuerat fortassis excerpta fuit ex libello: De ecclesiastica historia quae Magdeburgi contexitur narratio, contra Menium et scholasticorum Wittebergensem epistolas a gubernatoribus et operariis eius historiae edita. Witt. 1558. 4. Caeterum Nostri consilia post festum venerunt quum iam medio a. 1557 primae tres Centuriae absolutae fuerint Cf. Preger Flacius IL 419 sqq. 3) lege: historicis. Calvini opera. Vol. XX.