52:448 Ac si diceret: nihil est quod mihi negare sustineas, etiamsi teipsum poscerem. Eodem spectant quae sequuntur de hospitio et aliis, ut mox videbimus. Restat una quaestio, quomodo pecuniae solutionem promittat qui nisi adiutus fuisset ab ecclesiis, non habebat unde parce et frugaliter viveret. Videtur certe in hac penuria et egestate ridicula esse promissio: sed facile est videre hac loquendi forma Paulum deprecari ne quid a servo resposcat Philemon, etsi enim non ironiee loquitur, obliqua tamen figura petit ut nomen hoc inducat et deleat Sensus ergo est, Nolo ut cum servo tuo litiges, nisi me velis eius loco habere debitorem. Nam statim addit Philemonem esse prorsus suum. Qui vero totum hominem sibi vendicat, non est cur de solvenda pecunia sit sollicitns. 20. Certe frater, ego te fruar in Domino: ref ocilla mea viscera in Domino. 21. Persuasus de tua obedientia scripsi tibi, sciens etiam quod supra id quod scribo, facturus sis. 22. Simul vero praepara mihi hospitium: spero enim quod etiam per vestras precationes donabor vobis. 23. Salutant te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu, 24. Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas cooperarii mei. 25. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen. 20. Certe frater. Haec affirmatio ad hortandi vehementiam posita est Ac si dixisset: tunc constabit demum, nihil a me tibi separatum esse, quin et ipse mihi vere sis addictus, et tua omnia mei arbitrii sint, si abolitis offensis in gratiam recipias qui sic mihi coniunctus est Ac iterum repetit idem loquendi genus de viscerum refocillatione. Hinc vero colligimus, fide evangelii non everti politicum ordinem, neque ius ac imperium abrogari dominis in servos. Neque enim unus ex plebe erat Philemon, sed in excolenda Christi vinea Pauli cooperarius: et tamen non eripitur dominatio in servum quae legibus permissa erat, sed tarir tum humaniter data venia eum recipere iubetur. Imo suppliciter deprecatur Paulus ut pristinum locum obtineat Porro tam submissa Pauli deprecatio admonet quam a vera resipiscentia procul adhuc absint qui contumaciter sua vitia excusant: vel sine pudore et sine humilitatis signo sic fatentur se peccasse ac si nunquam peccassent Certe quum tam illustrem Christi apostolum videret Onesimus tam anxie sua causa rogare, multo magis humiliari oportuit, quo heri sui animum ad clementiam flecteret Huc pertinet, quod excusat se confidentius scripsisse, quia sciret Philemonem, plusquam rogatus esset, facturum. 22. Simul vero praepara. Haec fiducia instar stimuli esse debuit ad permovendum Philemonem: deinde spem gratulationis ei facit suo adventu. Quamquam autem nescitur an solutus postea fuerit Paulus ex vinculis: nihil tamen est absurdi, si spes, qualem de temporali Dei beneficio conceperit, eum frustrata