47:448 tum mortui sola eius gratia in vitam restituimur. Qua de re satis multa diximus supra capite tertio et quinto. Quod Christi nomen potius dixit quam Christum, huius loquutionis ratio exposita fuit primo capite ad v. 12. Eo se referat lector, si videbitur, ne saepius eadem iterando molestus sim. CAPUT xxi. 1. Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis: manifestavit autem sic. 2. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. 3. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscatum: dicunt ei: Venimus et nos tecum. Exierunt et adscenderunt in navem statim et illa nocte nihil ceperunt. 4. Mane autem iam facto stetit Iesus in litore : non tamen cognoverunt discipuli quod Iesus esset. 5. Dicit eis Iesus: Pueri, num quid obsonii habetis? Responderunt ei: Non. 6. At ille dixit eis: Mittite in dexteram navigii partem rete et invenietis. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium, 7. Dicit ergo discipulus ille1 quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus quum audisset, tunica succinxit se (erat enim nudus), et misit se in mare. 8. Alii autem discipuli navigiolo venerunt, (non enim longe aberant a terra, sed circiter cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. 10. Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. ll. Adscendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus: et quum tot essent, non est scissum rete. 12. Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo discipulorum audebat interrogare eum: Tu quis es? quum scirent quod Dominus esset. 13. Venit itaque Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. 14. Hac iam tertia vice manifestatus est Iesus discipulis suis, postquam resurrexerat a mortuis. 1. Postea manifestavit. Incumbit adhuc evangelista in Christi resurrectionem probandam, ac narrat septem eum discipulis apparuisse : inter quos Thomam numerat, non tam honoris causa, quam quod eius testimonio citius credendum est, quo magis obstinata fuit eius incredulitas. Est autem satis prolixus evangelista, quia circumstantias omnes diligenter colligit, quae ad certitudinem historiae faciunt. Lacum Tiberiadis more hebraico mare vocari, alibi diximus. 3. Vado piscatum. Quod operam piscationi dabat Petrus, non debet videri alienum eius officio. Flatu ordinatus fuerat apostolus, ut nuper visum