37:448 nec destitit alia etiam et varia sui adventus documenta subinde dare, quibus se electo populo praesentem ostendit, atque in igne venit ad iudicandos hostes. Tandem scimus eum ultimo venturum in igne ut omnes impios ulciscatur. Sed hic locus ad extremum iudicium restringendus non est quin reliqua etiam complectamur. Quanquam has minas, ut paulo post videbimus, peculiariter stringit contra larvatos Iudaeos. Metaphoricae vero hae loquutiones satis usitatae sunt scripturis: non enim aliter horrendum hoc iudicium Dei animo comprehendere possemus quam si prophetae ex rebus notis et usitatis similitudines adferrent. His autem sensus nostros serio afficere student prophetae, ut vero Dei timore perculsi non aemulemur impios, quibus tam horribilis imminet vindicta. Unde apparet quam frivolae et inutiles sint speculationes sophistarum, qui de qualitate et subtilitate illius ignis disserunt, quum scriptura eo tendat, ut horribile iudicium Dei nobis sub figuris demonstret, quod alioqui nec cogitatione complecti, nec animo comprehendere possemus. Quod etiam melius liquet ex nomine gladii, quia eadem est ratio. 16. (Quoniam in igne.) Hic nihil adfert novi: sed tantummodo confirmat superiorem sententiam: ac formidolosum hoc iudicium fore demonstrat, ne quis rem levis momenti esse putet. Ilium igitur horrorem amplificat ut metuant impii, pii vero se puros et castos conservent, atque ab eorum consortio se subducant : interea aequo animo sustineant iniustos et crudeles hostium impetus, donec armatus prodeat e coelo vindex. Cladem vero denuntiat cunctis mortalibus, ut multa sit cadaverum congeries. Et diserte hoc addidit, quia passim regnaret impietas, ac periculosam tentationem pii ob felicitatem impiorum sustinerent. Nam quae ingenii nostri est levitas, prava consuetudine abduci nos sinimus, et multitudo nos conturbat, ac si ad prohibendam Dei manum sufficeret. Pravum hunc metum corrigit propheta: quia scilicet quo magis grassabitur impietas, et maior sceleratorum copia futura est, eo magis accendetur ira Domini, ut plures ac maiores strages edat: nec impiorum turba et conspiratio impediet quin eodem exitio ipsos tollat. 17. (Qui sanctificant.) Nunc hostes illos designat quibus Deum infestum fore docuit. Nam dubium esse poterat, exterosne et professos hostes notaret, an vero sermonem dirigeret ad Dei contemptores, qui tamen electis et sanctis permixti erant : aperte ergo falsos et degeneres Iudaeos compellat: nec mihi dubium est quin priore loco hypocritas perstringat: secundo autem ubi dicit, qui comedunt carnem suillam, sceleratos designet: hoc est, eos qui palam et crassiore licentia impii erant. Sanctificabant se hypocritae, hoc est, falsas sancti-