25:448 se consecrabant. Sicuti videmus in promulgatione legis Mosen Dei iussu sanctificasse populum. Quod exponunt quidam, populo tantum in hunc finem mandari, ut se purget ab inquinamentis, ne quid transitum Iordanis impediat, videtur esse nimis restrictum. 6. Loquutus est ad sacerdotes. Probabile est, admonitos fuisse sacerdotes, quorsum vellet Deus arcam praeire, ut ad exsequendum imperium promptiores essent: quia et totus populus mox de intercisione aquarum fit certior. Iam ante quum in castris edixerant praefecti, ut arcam foederis sequeretur populus, sacerdotes minime latebat quod obituri erant munus. Diserte enim pronunciatum fuit duces vel antesignanos fore. Verum ubi omnes fuerunt in procinctu, palam explicuit Iosue quod acceperat oraculum. Neque enim consentaneum esset, clarius vulgo quam ipsis patefactam fuisse Dei gratiam. Atqui continuo post subiicitur, populum de miraculo fuisse edoctum. Itaque statuo, postquam aliquamdiu suspensos tenuit Deus sacerdotes cum multitudine, comperta omnium obedientia palam denunciasse quod facturus erat. Primo itaque narratur, sacerdotibus iniunctum fuisse a Iosue ut arcam portarent ante populum: deinde ne quis putaret, eum temere vel proprio arbitrio id tentasse, simul inseritur promissio, qua instructus ad praecipiendum fuit. Etsi autem illic diserte non exprimitur, abruptum iri cursum Iordanis: ex sermone tamen Iosue ad populum habito colligere licet, prolixius loquutum esse Deum, et distinctius exposuisse quod facere decreverat. Neque enim quidquam retulit Iosue quod non ex ore Dei ipsius intellexisset : Imo antequam rem ipsam proferat, iubet audire Dei verba, atque ita praefatur omnium quae dicturus est Deum sibi esse autorem. 10. In hoc cognoscetis. Miraculi vim longius extendit quam ad terrae ingressum: et merito: quia illis tantum patefieri iter in terram hostilem, unde nullus deinde esset regressus, nihil aliud erat quam in mortem exponi. Nam aut deprehensi in angustiis et regione incognita facile concidissent, vel periissent confecti inedia et rerum omnium egestate. Praedicit ergo Iosue, quum Deus flumen retroaget, perinde fore ac si manum porrigeret ad profligandos omnes terrae incolas: et quod in transitu Iordanis specimen edet suae potentiae, simul obtinendae contra omnes populos victoriae certum fore praesagium. Hinc scietis, inquit, Deum vobis praesto esse. In quem finem? non solum ut pedem ponatis in terra Chanaan, sed etiam ut ea potiamini. Nam certe quum de profligandis gentibus fit mentio, tranquilla et vacua possessio notatur. Itaque sicuti fluvium scindendo clare ostendit Deus virtutem suam apud Israelitas residere: ita vicissim spem perpetui auxilii concipere debuit populus, ac