20:448 enim inter tot turbines, quibus agitamur quotidie, nos magis affligebat quam quum referebatur te gravi quodam morbo oppressum decumbere et acerrime torqueri. Nunc autem Deo gratias agimus qui nostri misertus te sanum nobis restituit. De statu nostro quum fueioribus verbis ad te scribere vellem, occurrit dilectus frater despoir,l) qui hac iter faciens quaecunque audivit et vidit tibi se narraturum pollicitus est. Interim non te latet quanta vafritie nos aggredi conantur adversarii. Nullum sane non movent lapidem ut evertant funditus quod Dominus hic iam aedificavit, et quum non possint vel audeant in affines et cognatos animadvertere, tunc furiose propter munus nobis iniunctum in nos sua iacula vibrant assidue, et me et uxorem quaerentes. Proinde, ne adversus ipsorum tam furentes conatus viderer quadam uti temeritate, amicorum fretus consilio, ut expeditius meas agere partes valeam, ipsam hinc discedere optimum duxi, quae libenter consentiens isthuc se conferre decrevit. Hanc tuae caritati commendo. Vale, pastor fidelissime. Dominus conservet te et sui spiritus dona augeat indies in te feliciter. Amen. Precor meo nomine salutari omnes Domini mei Christi ministri. * Tuus obsequentissimus Iacobus Anglus. 4181 bis. CALVINUS NYDBRUCKIO. De methodo scribendae historiae ecclesiasticae interrogatus l) sententiam suam, quippe qui ad eam rem animum nunquam applicuerit, interponere non audet, interim nonnulla tradit quae sibi e re futura videntur. (Autographon exstat in Cod. Vindobonensi 9737k, fol. 174: recentius exemplar in Cod. 10,364, fol. 12. Debemus hanc quoque viris humanissimis quos laudavimus ad N. 4179 bis.) S. Proximo autumno Francofurtum proficiscens, quia locus ille propter nundinas ad scribendum videbatur commodior, mecum tuleram scriptum illud in quo methodum scribendae historiae 4181. 1) Jean de Pleurs dit d'Espoir ex Andegavis Genevam rediit vere a. 1556 ut videtur (N. 2604, not 5). Eodem tempore Calvinum febris vexabat \N. 2454 seq.). Haec fortassis ad definiendo s epistolae natales facient. 4181 bis. 1) Cf. N. 2419 ubi vidisti NydbrucUum cum Flacio de Centuriis Magdeburgicis egisse.