9:447 447 GRATULATIO 448 bis fingitur esse Christi mactatio,l) et quo expiatio 2) eius morte parta exinanitur. Sacramenta autem nequiter mentiris fuisse conculcata, quibus reddita fuit integritas, quum vestris corruptelis sceleste foedata essent. Nam adulterina figmenta, quibus falso impositum erat illud nomen, e medio tolli oportuit, si vellent nostri ecclesiam stercoribus purgare. 3) Qua fronte coeli et inferni te vindicem ostentas, quum tua [pag. 41] impietas omnibus foeteat, non minus quam vitae spurcities: constet autem nostrorum omnium scriptis vitam hominum ad serium Dei timorem et pietatis studium rectius ac magis dextre centuplo formari, quam tota librorum congerie 4) qui unquam in papatu editi sunt? Hac sua magniloquentia adeptum se existimat ut unus solo nutu par sit ad sedandos omnes Galliae motus. Perinde enim concionatur ac Cato quispiam e nubibus delapsus. Nugator, si fallaci gravitatis specie fidem acquirere tibi optabas, cur a mendacio exorsus es, quod iam dixi ab infestissimis quoque nostris hostibus refelli posse? Deprehensos dicis fuisse Lutetiae, qui exstinctis lucernis foeda se invicem libidine contaminarent. Non rogo ut cognitio suscipiatur: carnifices ipsos tuae stultitiae pigebit; quia semel pudefacti, tam frivolas naenias cuperent sepultas esse.6) Porro quia tota concio ex ventosis rabiosi hominis spumis conflata se ipsam frangit, eam praetereo. Clamet Gabriel: Hic siste gradum Gallia, et provide attende quos tumultus et tragoedias excitaverit haeretica rabies ubicunque grassata est. Declamitet adversus Psalmos: quid aliud quam foetorem suum exhalando ingenuos omnes et cordatos ad iracundiam provocat, aliis suppeditat ridendi materiam, apud sodales vero suam impudentiam detegit? Mirum vero est, si nos omnes tam secure contemnit, ut simulat, tanta intemperie eum [pag. 42] ardere. Certe nisi rara quaedam eum torqueret anxietas, suas lautitias stylo quoque prae se tulisset. 6) Haec vero inter se minime conveniunt, quod doloris amarulentiam tota praefatione evomens triumphos de nobis et nostrorum hominum libris magnificos agit. Nulla secundum eum ferme fit mentio librorum Lutheri, nisi forte in aliquo Saxoniae angulo. Nempe 7) haec ratio est cur vacuum locum occupaverit. Succedat igitur in vicem librorum Lutheri Gabrielis praefatio. 8) Denunciet per cursores, ut ad vecturam praesto sint carrucae,9) 1) oblation. 2) reconciliation. 3) dont elle estoit souillee comme une estable. 4) tous les bobulaires. 5) pource que s'estans trouvez confus en tant de tortures qu'ils ont donnees ils seroyent contens que tout fust enseveli. 6) il parJeroit plus ioyeusement. 7) Ie voy bien que c'est etc. 8) la ferialle Preface. 9) chariots et mulets.