52:447 447 COMMENTARIUS 448 noscit. Hinc colligit, Philemonem multo illi coniunctiorem esse, quia par et eadem in Domino sit necessitudo utrique vel secundum spiritum: secundum carnem vero Onesimus membrum sit ipsius familiae. Hic demum perspicitur rara Pauli modestia, qui fraterno titulo nullius pretii mancipium dignatur: imo fratrem sibi coniunctissimum nominat. Et certe nimiae superbiae foret, si quos pro fratribus habere pudeat quos Deus in filiis suis censet. Quod autem dicit, quanto magis tibi, his verbis non significat Philemonem gradu superiorem esse secundum spiritum: verum sensus est, Quum mihi potissimum sit frater, tibi magis esse debet, quum duplex sit inter vos coniunctionis vinculum. Caeterum quia certo statuendum est Paulum non temere nec futiliter (ut plerique solent) pro homine non satis cognito spondere, ac extollere eius fidem,, antequam firmis documentis eam expertus esset: memorabile poenitentiae specimen nobis in Onesimo proponitur. Scitur quam prava fuerint servorum ingenia, ut vix centesimus quisque ad bonam frugem unquam veniret lam ex fuga coniicere licet, consuetudine et habitu obduruisse Onesimum ad malitiam. Rara ergo et admirabilis virtus, sic repente exuere quae imbiberat vitia, ut vere testari possit apostolus, iam alium hominem esse factum. Ex eodem fonte nobis oritur utilis doctrina, Dei eiectos interdum modo incredibili praeter communem sensum per flexuosas ambages, imo per labyrinthos ad salutem adduci. Vivebat Onesimus in domo pia et sancta: inde suis maleficiis exulans, quasi data opera procul se a Deo et vita aeterna subducit. Atqui exitialem eius fugam Deus occulta providentia mirabiliter dirigit, ut in Paulum incidat 17. Si ergo me habes consortem. Hic se magis adhuc submittit, fugitivo ius honoremquo suum resignans, et quasi eum substituens suo loco: quemadmodum se paulo post sponsorem eius loco subiiciet. Magni enim referebat, Onesimo placabilem et humanum esse dominum, ne eum immodicus rigor ad desperationam impelleret. Idcirco tam anxie laborat Paulus. Et nos eius exemplo monemur quanto studio adiuvandus sit peccator qui resipiscentiam nobis suam probavit. Quod si nostrarum partium est, apud alios intercedere ad impetrandam poenitentibus veniam, multo magis benigne et clementer excipiendi a nobis sunt. 18. Si vero qua in re te laesit Hinc colligere licet, aliquid etiam domino furatum esse Onesimum ut mos fugitivis fuit. Et tamen sceleris invidiam mitigat quum addit, vel si quid debet. Neque enim contracta erat civilis ratio inter eos, sed tantum propria noxa obstrictus erat servus domino. Tanto itaque maior Pauli humanitas, qui pro maleficio quoque satisfacere paratus est. Particula ista, ne dicam quod et teipsum mihi debes, exprimere voluit quantam habeat impetrandi fiduciam.