37:447 447 IN ISAIAM 448 rum hoc profanis contemptoribus non dicitur quos nulla ecclesiae cura tangit, sed qui pio studio eius se filios esse declarant. Vivendi verbo certam experientiam exprimit ne de eventu fideles dubitent, sed vaticinium hoc plena certitudine amplexi ecclesiae orbitatem patienter ad tempus ferant. Similitudine hoc idem illustrat, ossa eorum dicens recuperatura novum vigorem, sicuti nerbae emortuae reflorescunt. Ossa vero nominat, quae ut tristis spiritus desiccare, ita alacer et laetus replere et vegetare solet. Vehementem ergo et incomparabilem laetitiam designat: ac videtur alludere ad tristitiam qua pii in exsilio fere contabuerant ut aridi mortuisque hominibus similes redditi essent. Eos ergo consolatur Dominus, atque florentem bonisque omnibus abundantem ecclesiam promittit, ac si ossa succo carentia novum vigorem recuperarent: sicuti herba, quae hyeme emortua videtur, quotannis germinat. Postea iterum, ut fiduciam concipiant, assurgere ad Deum iubet, qui tunc patefaciet suum auxilium. Sequitur autem non semper cognitam fuisse Dei manum, sed aliquamdiu ignotam latuisse, ac si nullam suorum curam haberet. Nam in specie videbatur ipsos abiecisse, quum Daniel aliique pii non minus quam Zedechias in exsilium abducti essent. Ergo ubi illuxerit serenitas, discrimen bonorum et malorum tale fore dicit, ut conspicua sit haec manus quae prius quodammodo abscondita erat: quia non dissimulabit amplius, nec impios grassari sinet, sed aperte ostendet quantam pro suis curam gerat. Ergo si ad tempus praevalent, atque impune grassantur hostes: si negligi ac destitui omni auxilio videmur, ne desperemus: quia veniet tempus quo se patefaciet Dominus, nosque ab eorum iniuriis et tyrannide vindicabit 15. (Quoniam.) Haec hypotyposis eo spectat ut, quum pii sceleratos homines in eorum miseriis exsultare magisque ac magis insolescere vident, ne propterea deflectant a recta via, aut animum despondeant: nec enim solummodo voluit percellere impios qui nullis moventur minis, omniaque subsannant, sed pios consolari ut se beatos esse sentiant quod sub tutela Dei sint, nec propterea se adiungant impiis quod prospere iis omnia succedunt. His ergo potissimum consulit, ut Dei tutela et gratia contenti sint. Caeterum an extremum quoque iudicium comprehendat cum temporalibus poenis, quibus iam impios persequi incipit, ambigi potest. Ego vero non dubito quin illud quoque simul cum iis complecti velit, quae aeterni iudicii tantummodo praeludia sunt. (Veniet.) Hoc fieri coepit quum populo Babylonem abducto hostes domesticos ultus est Deus. Ex quo autem impletum fuit redemptionis tempus, armata manu impias gentes durius aggressus est,