20:447 447 EPISTOLAE 4179 bis.4182 443 Dominus te suo praesidio tueatur, spiritu gubernet omnique benedictione locupletet. Genevae 13. Calend. April 1556. *) 4180, SLEIDANUS CALVINO. Infantius Argentorati. Orispinus de negotio pridem promisso tacet. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 13.) D. Ioanni Calvino viro praestantissimo. Genevae. Sal. Postquam ad te scripsi venit ad me D. Infantius et abduxit ad prandium. Sub eius finem supervenit Crispinus. Post deambulavimus versus curiam. Ibi tandem discessum est et Crispinus ne verbum quidem ad me de negotio, non magis quam si nulla fuisset unquam facta mentio. Miror tantam dissimulationem et exspecto quomodo velit excusare quod mihi negavit se quidquam in eo agere. Iterum vale, vir integerrime. Datum post literas.1) Io. SI. 418L LANGLOI8 CALYINO. A pontificiis exagitatus, ut Uberius suas partes agere valeat, uxorem Genevam mittit. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 126.) Monsieur Monsieur despeville. Gaudemus valde, fidelissime pastor, redditam tibi quae ad tempus ablata erat sanitatem. Nihil 7) Respondit Nydbruckius N. 2419. 4180. 1) Patet hoc non esse nisi postscriptum ad epistolam quandam deperditam. Iam si attente perlegeris postscriptum Hotomani ad suam a. d. IV. Non. Maias 1556 datam (N. 2447) habebis et Infantium Argentorati et Sleidanum apud eum pransum. Crispini negotium, quod dicit, videtur versio gallica celeberrimi operis Sleidani fuisse.