9:446 specie omni careant, quam belluini furoris est? *) Quum sermonem, inquit, contulisset cum Calvino, tandem post multam contentionem, quum dogma suum aliquantulum dissimile ab illo Calvini tueretur, nec vellet in verba prioris magistri iurare, capite damnatus est. Ergo magister Calvinus, qui minor erat natu: et discipulus Servetus, qui suas de trinitate blaspbemias vicesimo aetatis anno vulgaverat. Pergamus. Sermonem qui potuit conferre Servetus, nisi in carcerem inclusus, qui triginta contra Calvinum et Genevensem ecclesiam editis epistolis male sibi conscius furtim transibat? Iterum tamen facetias affectat Gabriel dogmata aliquantulum dissimilia vocans: quum Calvinus non minus ex sanctis patribus quam ex scriptura fidem orthodoxam assereret, ille vero nullum apicem ex fidei articulis relinqueret integrum.2) Sed quum rem totam ex actis quoque publicis in libro suo patefecerit Calvinus, quid aliud agit Gabriel, nisi quod palmam inter mendacissimos nebulones sibi vendicat ? Eiusdem amentiae est quod Calvinum iactat regem Galliae nuncupasse tyrannum, quia in haereticos saeviret. Primum falsitatis et calumniae coarguetur ex libris Calvini, ubi nihil simile legitur.8) Tametsi autem de saevitia4) conquestus est, quae exercetur in veros et puros Dei cultores, blasphemos [pag. 40J tamen ac haereticos nunquam censuit tolerantia fovendos esse. Telam mendaciorum contexit Gabriel, et Calvinum cum abbate nescio quo Praemonstratensi miscet, qui negavit esse inferos, et Christo desperationem affinxit. Hunc vero calumniandi colorem inducit, quoniam in Catechismo neget Calvinus Christum ad inferos descendisse. 5) Quasi vero Calvinus non aperte contendat retinendum esse hunc fidei articulum, ac frigidum commentum de sepulcro repudiet. 6) Epiphonema quod subiicit, superioribus optime respondet. Abrogato, inquit, sacerdotio, everso sacrificio, sacramentis omnibus conculcatis, eo tandem res producta est, ut nec infernus, nec coelum esse credatur, et Christus a multis Deus esse negetur. Abrogatum quidem fateor sacerdotium, quod sacrilega audacia sibi arrogaverant7) qui se absque ulla vocatione in locum Christi obtruserant : eversum quoque fuisse missae vestrae sacrilegium, quod a vo- 1) Add. veu qu'il en peut estre dementi sur le champ. 2) Add. et qu'il n'y eust point moins de discord en toutes choses, qu'entre le feu et l'eau. Omittuntur illa : Calvinus . . . assereret. 3) Add. mais tout le contraire. 4) Add. dont les flatteurs du Pape usent contre les vrais serviteurs de Dieu. 5) Add. voire selon qu'on imagine quil est entre au limbe. 6) Add. Seulement qu'on voye ce qu'il en traitte, pour l'absoudre. 7) ces canailles.