37:446 enim consolationes quas accepit ecclesia, quarum etiam liberos suos participes facit. Et certe ea gaudii materia nulla maior aut amplior, nulla insignior afferri potest. Idque apertius liquet ex proximo membro, ubi additur delectatio in splendore gloriae. 12. (Quoniam.) Prosequitur metaphoram snam : ac filios Dei comparat pueris infantibus qui in ulnis gestantur, qui foventur in sinu matrum, cum quibus etiam luditur. Atque ut magis affectum suum erga nos exprimat Dominus, matri se comparat cuius amor reliquos omnes vincit magno intervallo, ut alibi visum est. Vult ergo nobis Dominus esse loco matris, ut pro molestiis, ludibriis, miseriis et angoribus quos sustinuimus nos delicate tractet ac veluti in sinu foveat. Pacis nomine, felicitatem designat. In voce gloriae repetitio est, qua significat omne genus opulentiae, ut nihil ad absolutam et integram pacem desit. Nam quum ante in delitiis agerent gentes, refertaeque essent multiplici bonorum copia, divitias omnes et quidquid ad beatam vitam spectat piorum fore affirmat, sicuti in mare decurrunt fluvii. Per continuum vero defluxum notatur perpetuitas: nam quia Deus fons est inexhaustus, multum eius pax differt a pace mundi, quae statim defluit et cuius exarescit fundus. Quoties ergo tristem ac luctuosum ecclesiae statum videmus, meminerimus has promissiones ad nos quoque non minus quam ad populum illum pertinere. Quum sint Domino fluvii pacis quos emittere vult in ecclesiam suam, ne in mediis atque etiam acerrimis bellis animum despondeamus: sed in miseriis et angustiis nostris erigamus animos ac laetemur. Quod autem nos quasi infantes, non tanquam adultos homines, delectat, agnoscere debemus conditionem nostram, ut consolationibus eiusmodi contenti simus. Et certe singularis indulgentiae signum est quod ita infirmitatem nostram tolerat. 13 et 14. (Sicuti virum.) Mirum est prophetam tantopere in hanc renovationem insistere, quum prius satis de ea dixisse videretur. Sed quia nec magnitudinem amoris et ardorem, quo Deus erga nos afficitur, exprimere, nec sibi dicendo satisfacere potest, ideo repetit saepius atque inculcat. Quod dicit gaudium illis fore super Ierusalem, bifariam exponere licet. Potest enim dici pios laetis animis fore quum restitutam ecclesiam videbunt: vel ecclesiam, posteaquam restituta erit, partibus suis functuram esse ut filios suos exhilaret. Cui interpretationi ego potius adhaereo: quanquam utraque convenire possit. Prior quidem interpretatio uberior videtur: sed quid voluerit propheta, non quid magis arrideat, spectandum est. Deum quidem primum facit laetitiae autorem, et merito: adiungitur tamen secundo loco Ierusalem quasi ministra. Caete-