25:446 in medio vestri mirabilia. 6. Loquutus autem est Iosue ad sacerdotes dicendo: Tollite arcam foederis, et transite ante populum. Tulerunt itaque arcam foederis, et ambularunt ante populum. 7. Dixerat autem Iehova ad Iosuam : Hodie incipiam magnificare te in oculis totius Israel, ut sciant, quomodo fui cum Mose, sic me fore tecum. 8. Tu ergo praecipies sacerdotibus portantibus arcam foederis, dicendo: Quum ingressi fueritis usque ad extremum aquae Iordanis, in Iordane stabitis. 9. Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verba Iehovae Dei vestri. 10. Dixit item Iosue: In hoc cognoscetis quod Deus vivens est in medio vestri, et quod expellendo expellet a facie vestra Chananaeum, Hitthaeum, et Hivaeum, et Pherisaeum, et Gergesaeum, et Amorrhaeum, et Iebusaeum, ll. Ecce arca foederis dominatoris universae terrae transibit ante vos per Iordanem. 12. Nunc ergo tollite vobis duodecim viros e tribubus Israel, singulos per singulas tribus. 13. Quum autem quieverint plantae pedum sacerdotum portantium arcam Iehovae dominatoris universae terrae in aquis Iordanis, aquae Iordanis intercidentur, et aquae superne *) fluentes consistent in acervo uno. 1. Surrexit mane. Tenendum est quod ante docui, Iosuam castra non movisse postridie quam reversi fuerunt speculatores: sed ipsis demum auditis, mandasse per praefectos ut vasa colligerent, quia triduo post transituri erant Iordanem. Ergo quod mane surrexit non refertur simpliciter ad eorum reditum, sed potius ad promulgationem edicti. Triduo completo, rursus per castra emissi sunt praefecti, qui de modo traiectionis populum commonefacerent. Haec quamvis sparsim narrentur, facile tamen est contexere historiae filum. Antequam vero palam fieret, qua ratione patefacturus viam esset populo, multitudo ad ripam fluminis exposita tumultuandi causam habuit. Vadis quidem Iordanis traiiciebatur. Verum tunc intumuerant aquae, atque exundaverant, ut transitum facile prohiberent vel expeditis hominibus. Spes itaque nulla dabatur, mulieres et parvulos cum animalibus et impedimentis reliquis posse transportari in ulteriorem ripam. Quod autem obiecta desperationis materia dubium et sibi incomprehensibilem eventum sedatis animis exspectant, ex hac fidei obedientia patet, quam dissimiles fuerint patribus, qui ad minimas quasque occasiones turbulento impetu efferebantur contra Deum et Mosen. Quae mutatio non absque singulari spiritus Dei operatione contigit. f. A fine trium dierum. Nempe ex quo indicta fuerat profectio. Neque enim ad ripam diutius una nocte substiterunt. Sed quia tempus tridui 1) In margine: vel, desuper, vel, de sursum.