20:446 Nobili et multis virtutibus eximio viro D. Gaspari a Nydbruck Regiae Romanorum Maiestatis et Serenissimi Bohemiae Regis consiliario Ioannes Calvinus. S. Retulit mihi nuper unus ex librariis nostris domum reversus, quum per Austriam iter faciens tibi forte in diversorio oblatus esset, eximie vir, hac te occasione fuisse laetatum quod me salutari tuo nomine cuperes. Porro signum, quo mihi in memoriam revocavit quisnam esses, protinus agnovi, ac te conceptam ex brevissimo colloquio amicitiam adhuc in animo fovere plurimum gaudeo. Hoc vero non tam privati in me amoris quam pietatis tuae et prudentiae testimonium fuit, hominem quondam mihi infensum tuo consilio et hortatu cohibitum fuisse ne libro publice edito bilem in me emoveret. Etsi ante nomen tacuisti, ex vicinia tamen Gallum *) Danubii accolam esse suspicor de quo iam ante annum Philippus me admonuit.2) Utinam aliorum quoque intemperies fuisset eodem modo serenata. Verum maiore fertur impetu quam ut remedium ullum ad sanitatem efficax inveniatur. Inter alios Ioachimus Westphalus sua me importunitate coegit ad edendam refutationem3) cuius exemplar tibi mitto. Mallem, si liceret, aliis scriptionibus operam impendere : sed pro tua aequitate intelligis quia 4) me officii necessitas ad hoc certamen compulerit. Una me spes solatur, si forte discussis errorum nebulis tempestas ista serenitatem pariat. Quid6) mihi etiam tuo mandato narravit librarius noster, magnum aliquid agitari quod bonis omnibus non vulgare gaudium afferret, meque hortatus est ut successum qualis optandus est assiduis votis a Domino precarer, hoc ego probabili coniectura ductus ad Regem filium 6) retuli, cuius in manum et potestatem ventura esse dicitur regio prope nobis contigua. Quod si eius opera et autoritate Christi regnum propagari contingat, iusta omnibus Dei filiis erit gratulationis causa. Quum ante annos quindecim agerem in Germania, praeclaram eius indolem omnes laudabant. Postea virtutum maturitas celebrata fuit, ac inprimis studium pietatis, cuius fructum brevi emergere cupio, et mihi, simul ac data fuerit facultas, abs te promitti libenter ominor. Vale, praestantissime vir et frater mihi colende. 4179 bis. 1) Nicolaum Eatisponensem ministrum (N. 2196. 2610.) 2) jss. 2204. 3) St quid videmus agit de secunda Defensione m. Ianuar io 1556 edita. CProiegg. IX. 16.) 4) In hoc vocabulo latet error: quae? 5) legendum videtur: Quod. 6) MaXimilianum {cf. N. 2385) fama provinciis Austriacis anterioribus, quae vocabantur, praefectum iri perhibebat