55:445 445 CAPUT L 446 mensas virtutis suae opes. Caeterum hoc posterius membrum tam ad Christum quam ad patrem referri potest: atque utramque convenit. In Chri&- tum tamen aptius competit, ac si dixisset gratiam, quae ab ipso in nos diffusa est, specimen esse deitatis: quia humanitus id fieri non potuit Quae ad vitam et pietatem. Nonnulli hic vitam praesentem notari putant, ut pietas sequatur tanquam excellentius donum: ac si duobus testimoniis probare vellet Petrus quam beneficus sit Deus ac liberalis erga fideles, quod ipsos in lucem edidit, quod illis omnia abunde suppeditat quae ad conservationem terrenae vitae pertinent: deinde quod illos regenuit in spiritualem vitam, dum ipsos pietate ornavit. Terum haec distinctio a Petri mente aliena est: quasi simul ac vitae mentionem fecit, mox pietatem adiungit, quae est veluti eius anima. Tunc enim nos vere Deus vivificat, quum nos reformat in obedientiam suae iustitiae. Ita Petrus hic non de naturalibus Dei donis loquitur, sed tantum ea praedicat, quae electis suis peculiariter supra communem naturae ordinem confert. Quod nati sumus homines, quod sensu et intelligentia praediti, quod vita nostra necessariis subsidiis iuvatur, hoc quidem totum ex Deo est: quia tamen homines, ut maligni sunt et ingrati, promiscua haec (quae vocant) naturae bona in Dei beneficiis non reputant: ideo hic vulgaris humanae vitae conditio non attingitur, sed proprias novae et spiritualis vitae dotes eligit, quae originem suam ducunt ex regno Christi. Quod si in supernaturalibus Dei donis censetur quidquid ad pietatem facit et salutem: discant homines nihil sibi arrogare, sed humiliter petere a Deo quidquid sibi deesse vident: et quidquid rursus boni habent, acceptum illi referre. Nam Petrus hic totam pietatis summam, omniaque salutis adiumenta, divinae Chriti potentiae vindicans, communi hominum naturae adimit: ut ne minimam quidem ullius virtutis guttam nobis relinquat. Ter cognitionem eius. Nunc modum describit quo nos tantorum bonorum Deus facit compotes: nempe quum se nobis patefacit per evangelium. Dei enim cognitio principium est vitae, et primus in pietatem ingressus. Denique nullus spiritualium donorum usus in salutem esse potest, donec evangelii doctrina illuminati Deum cognoscimus. Caeterum huius cognitionis autorem Deum facit: quia nunquam ad eum accedimus, nisi vocati: ergo non ingenii nostri perspicacia, sed Dei vocatio effectrix fidei causa est. Loquitur autem non de externa tantum vocatione, quae per se est inefficax: sed de interiori, quae arcana spiritus virtute constat: quum Deus non tantum hominis voce in auribus personat, sed intus per spiritum suum corda ad se trahit.