37:445 445 CAPUT LXVI. 446 pites haerebimus quin protinus succurrat mundi renovationem esse in eius manu, cui difficile non esset creare momento uno centum mundos. Nuper admiratione interposita extollere magnitudinem operis voluit: nunc vero ne quid pias mentes impediat vel moretur ad reputandam suam virtutem hortatur: ac quo melius persuadeat nihil tam arduum esse coram hominibus quod non sibi expeditum sit et arbitrio suo subiaceat, proponit in medium ea quae ipsi quotidie cernimus : nam in partu muliebri admirabilem eius potentiam intuemur ac suspicimus. Annon vero se Dominus multo admirabiliorem praebebit in augenda et multiplicanda ecclesia, quae praecipuum est gloriae eius theatrum? Nimis ergo maligne restringitur eius virtus, si minus creditur valere, ubi immediate et quasi palam exerta manu per se agere volet, quam ubi operatur per naturalia media. 10. (Laetamini.) Promittit laetum fore statum qui moestus antea et lugubris erat: nam respicit Isaias non suam aetatem, sed exsilii tempus quo assidue gemebant pii, ac moerore confecti prope desperabant. Pios igitur omnes ad gaudium hortatur atque incitat, qui singulari affectu erga ecclesiam ducuntur, nec quidquam habent optabilius eius salute. Quo admonet non alios tanti boni consortes fore nisi quos pius ecclesiae amor et studium ad expetendam eius liberationem sollicitat: et quidem ubi contemptibilis est coram mundo, sicuti Psal. 102 (v. 15) dicitur: Quoniam diligunt mansueti tui lapides eius, et pulveris eius miserebuntur. Ideoque addit qui lugetis: nam quia in exsilio deformis et horrenda dissipatio erat, nec quidquam salutis amplius sperabatur, excitat pios ac laeto animo esse iubet, vel saltem se accingere ad gaudium. Atque haec exhortatio promissionem quoque et plus quiddam continet. Nec enim tantum efficaciae habuisset simplex promissio: sed ista ad unum tempus duntaxat restringi non debent: nam tenenda est generalis regula, de qua iam saepius diximus. Nempe istas promissiones a populi reditu usque ad regnum Christi et complementum eius extendendas esse. 11. (Ut sugatis.) Hic versus superiori coniungi debet: nam propheta exponit qualis gaudii materia futura sit: quia scilicet infelix ac miser ecclesiae status in beatum et felicem mutabitur. Sugendi autem verbo ad teneros infantes alludit: ac si diceret: Fruamini matre vestra cum bonis omnibus atque a mammis eius pendeatis. Hic vero pueris similes facit pios omnes, cuiuscunque sint aetatis, ut meminerint infirmitatis suae ac Domini virtute confirmentur. Quamobrem diligenter haec sugendi et mulgendi metaphora notanda est. Consolationum vocem alii active, alii passive accipiunt: ego vero significationem passivam amplecti malo. Intelligit