25:445 445 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. III. 446 ut murorum custodia securi sint cives. Qui igitur nec contemptu, nec protervia, nec fraude, nec tumultuose, sed necessitate coactus muros transscenderit, perperam ideo trahetur in capitis discrimen. Si quis excipiat, mali esse exempli rem, id quidem fateor: sed ubi vitam eripere ab iniusta violentia aut latrocinio propositum est, modo absque offensione cuiusquam aut noxa id fiat, necessitas excusat. Sic Paulo quod per sportam demissus est quum Damasci periclitaretur, vitio minime vertendum fuit (Act. 9, 25): quia vim et crndelitatem sceleratorum absque tumultu fugere, divinitus permissum est. 24. Nunciarunt Iosue dicendo. Docet hic locus, Iosue in eligendis speculatoribus non fuisse deceptum, quia ex sermone cordatos et rara integritate praeditos fuisse apparet. Alii forte nondum a concepto semel pavore recreati tota castra turbassent. Hi vero dum admirabilem Dei gratiam tam in felici suae expeditionis eventu, quam in superato periculo reputant, Iosue et populum ad interpide pergendum hortantur. Etsi autem sola promissio ad terram occupandam sufficere debuerat: eo tamen usque indulget Deus suorum infirmitati, ut tollendae dubitationis causa quod pollicitus est, experimentis confirmet. Consternatio itaque gentium probavit non frustra loquutum esse Deum, quum iam illas fugare inciperet, et quasi immissis crabronibus abigere. Ratiocinantur enim exemplo Rahab, terram sibi esse datam, quia incolae metu fere evanuerint. Ideo illativam particulam posui, quum tamen ad verbum legatur, atque etiam. VeFum satis liquet confirmari quod dixerant hoc modo. Et certe dissoluti sunt omnium animi, ac si Dei manu se profligari sentirent. CAPUT III. 1. Surrexit autem Iehosua summo mane, et profecti sunt e Sittim f veneruntque usque ad Iordanem ipse et omnes filii Israel, pernoctaruntque illic antequam transirent. 2. Et fuit a fine trium dierum, ut praefecti transirent per medium castrorum, 3. Praeciperentque populo dicendo: Quum videritis arcam foederis Iehovae Dei vestri, et sacerdotes Levitas portantes eam, proficiscemini e loco vestro, ibitisque post Ulam. 4. Verumtamen interstitium erit inter vos et ipsam fere duum millium cubitorum in mensura, ne appropinquetis ei, ut cognoscatis viam per quam ambulaturi estis. Non enim transistis per viam istam heri vel nudustertius. 5. Dixerat autem Iosue ad populum: sanctificate1) vos. Cras enim faciet Iehova 1) In margine: aut, praeparate.