55:444 fidei causa vocatur iustitia Dei, quod nemo ad eam sibi conferendam est idoneus. Ita iustitia intelligi debet, non quae inclusa in Deo maneat, sed quae in homines se diffundit: sicuti Rom. 3, 22, Praeterea hano iustitiam communiter Deo et Christo attribuit, quia ex Deo manat: per Christum autem ad nos usque defluit. 2. Gratia vobis et pax. Gratiae nomine paternum erga nos Dei favorem notari certum est. Semel quidem reconciliati sumus Deo per Christi mortem, et fide in huius tanti boni possessionem venimus: sed quia pro fidei nostrae modo percipimus Dei gratiam, dicitur augeri quoad sensum nostrum, dum nobis familiarius innotescit. Additur pax, quia sicuti hoc nostrae beatitudinis initium est ut nos Deus in gratiam recipiat: ita quo magis suum in cordibus nostris amorem confirmat, eo locupletius sua nos benedictione prosequitur, ut nobis bene sit in omnibus ac prospere. Per agnitionem. Ad verbum est, In agnitione: sed particula ev, valet Per vel Cum. Tametsi uterque sensus contextui quadrare potest: ego tamen priorem libentius amplector. Nam quo quisque magis in Dei cognitione proficit, in eo perinde una cum divini amoris sensu augescit omne bonorum genus. Ergo quisquis ad plenam beatae vitae fruitionem adspirat, hanc quae praescribitur a Petro viam tenere meminerit. Dei et Christi agnitionem simul connectit : quia rite non potest, nisi in Christo, Deus cognosci: iuxta illud: Nemo patrem novit, nisi filius: et cui voluerit filius revelare (Matth, l l , 27). 3. Quemadmodum divina. Immensam Dei bonitatem, quam experti iam erant, commemorat: quo plus in posterum fiduciae concipiant. Hoc enim Deo perpetuum est, ut beneficentiae suae cursum ad finem usque prosequatur: nisi dum ipsi nostra infidelitate eum abrumpimus. Nam et illi facultas est inexhausta, et par benefaciendi voluntas. Proinde merito apostolus ex superioribus Dei beneficiis, fideles ad bene sperandum animat. Eodem pertinet verborum amplificatio. Poterat enim simplicius loqui, Quemadmodum omnia nobis largitus est: sed divinae potentiae nomen exprimendo, altius consurgit: quod scilicet copiose explicuerit Deus im-