37:444 partum magno cum dolore emittunt: sed Domino longe alia gignendorum liberorum ratio est. Nam facturum esse dicit ut prius in lucem foetus emergat quam animadverti aut ullo doloris sensu percipi possit. Unde etiam totam sibi laudem vendicat, quia miraculum industriam hominum excludit. Masculum autem potissimum nominat, ut virilem et fortem animum horum liberorum designet: generosam enim prolem, non mollem aut effeminatam fore intelligit. Sicuti etiam scimus Christi spiritu regenerari fideles, qui invicta fortitudine peragant militiae suae cursum: qua ratione dicit Paulus (Rom. 8, 15) non iam esse praeditos spiritu timiditatis, ete. 8. (Quis audivit.) Praedicat magnitudinem rei de qua loquutus est: admirabilem enim atque inauditam ecclesiae restitutionem fore significat, ut eam pii non ex naturae ordine sed ex gratia Dei aestiment. Nam quum de ea cogitant secum homines instar somnii esse putant : quemadmodum etiam dicitur Psalmo 126 (v. 1). Caeterum non intelligit ecclesiam plene ad momentum restituendam esse : sunt enim multi progressus et longi huius restitutionis, imo etiam pro carnis sensu lenti: sed ostendit initium ipsum omnem ingenii humani captum superare. Neque tamen loquitur hyperbolice: quia saepe videmus ecclesiam parere, quae prius gravida non videbatur. Imo quum putatur sterilis praedicatione evangelii redditur foecunda: ita ut magnopere rem ipsam, ubi evenit, admiremur: quam incredibilem omnino esse ante iudicavimus. Haec impleta sunt aliqua ex parte quum rediit populus e Babylone: sed multo luculentius testimonium in evangelio editum est, quo publicato statim varia soboles et numerosa prodiit. Nostris vero temporibus annon huius prophetiae complementum vidimus? Quot enim liberos a triginta annis, quibus evangelium praedicatum est, genuit ecclesia? Annon Dominus suos hodie magno in numero ubique terrarum habet? Nihil igitur hic praedictum est quod non evidenter appareat. Miraculi gloriam illustrat similitudine: nulla gens est quae statim in mundo exstiterit. Nam paulatim conveniunt homines et numero augentur, et gentem suam propagant. Ecclesiae vero longe alia ratio est, quae statim non uno tantum in loco ingentem multitudinem parit. Summa est, Deum mirabiliter facturum ut insolito more innumeri ecclesiae filii simul et repente nascantur. Terram pro qualibet regione vel pro incolis accipere licet. 9. (An ego.) Quemadmodum superiore versu opus Dei magnifice extulit, ita nunc ostendit incredibile hoc videri non debere, nec ambigendum esse de eius potentia, quae omnem naturae ordinem superat: nam si consideramus quis loquatur, et quam facile sit ei praestare quae promisit, haud ita anci-