9:443 443 GRATULATIO 444 Valde irascitur Gabriel, quod dixerit Calvinus consecrationem papistis magiam esse ascitam a gentibus. Item alibi, papistarum consecrationem ab incantationis specie nihil differre, [pag. 34] Ambrosium quidem contra obiicit: sed ridebit Calvinus, cx supposititio libro adduci quod nemo sani iudicii magni faciat. Quamquam, ut demus Ambrosium esse autorem, quantae vecordiae est non expendere nomen papistarum? Puram et legitimam consecrationem reverenter suscipit ac suspicit Calvinus, qua sub symbolis panis et vini carnis suae et sanguinis nos Christus facit participes. Sed ea qualis sit, attendere convenit. Nempe in qua clare resonat haec promissio, qua nos inritat Christus ad carnis suae et sanguinis κοινωνίαν. A discipulis enim intelligi voluit, quum diceret: Hoc est corpus meum. Unde et Augustinus appellat verbum fidei, quo sacramentum conficitur ex visibili 1) elemento. Quid autem sacrifici papales? Insusurrant in panem, in calicem sufflant. Et non erit magica incantatio, qua sonora vox Christi, quae piorum omnium auribus destinata erat, in raucum et flatuosum murmur conversa2) ad panem et vinum") praepostere dirigitur? Desinat ergo Gabriel vel Chrysostomum, vel alium quempiam ex vetustate opponere: quibus, si essent superstites, non minus detestabiles essent istae praestigiae, quam Calvino. Caeterum, ne sit ubique stupidus, una in re notanda est eius sagacitas. Calvinum enim comperit4) fuisse aliquando sacrificum. Hoc vero modo [pag. 35] transsubstantiationem suam belle confirmat: qui sola imaginatione simplicem laicum, ut vocant, repente sacrificum creat. At Calvinus quoddam ab utero praesagium attulit, ipsum a vestra sorde fore immunem:5) quia semper abhorruit a sapore olei. Tandem6) in latissimum impudentiae campum, in quo licentiose proterviat, descendit Gabriel, dum nos sectariis omnibus permiscet, et eorum infamia aspergit. Dicerem ex Staphylo7) et similibus apostatis hanc criminationem hausisse: nisi quod eorum, de quibus garrit, ignorat nomina. Pro Schuinkffeldio supponit Sventrefeldium. Sed ubi omnia evomuerit, quibus deformari nostram doctrinam putat, quo tamen iure vel titulo errorum culpam in eos transscribet, quorum industria et labore prostrati sunt? Ex quo coepit Lutherus papatum convellere exorti sunt subito innumeri prope haeretici, qui pro- 1) terrestre. 2) Add. en souffJant comme pour faire 1'alchurnie. 3) Add. qui sont creature insensibles. 4) Add. en ses registres ou en ses coniectures. 5) qu'il ne devoit iamais estre engraisse de ceste onction puante. 6) Add. apres tant de vaillances. 1) Nomen tacet Gallus.