55:443 443 CAPUT I. 1. Simeon Petrus, servus et apostolus lem Christi^ iis qui aeque pretiosam nobiscum sortiti sunt fhdem> per iustitiam Dei nostri et servatoris Iesu Christi^ 2. gratia vobis et pax multiplicetur per cognitionem Dei et Iesu Domini nostri. 3. Quemadmodum divina eius potentia omnia nobis quae spectant ad vitam et pietatem dedit, per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute: 4 quibus et maximae et pretiosae promissiones nobis donatae sunt9 ut per haec fieretis divinae consortes naturae, tibi fugeritis cor ruptionem quae in mundo est in concupiscentia. 1. Simeon Petrus. In hoc epistolae exordio precatio primum locum obtinet: deinde sequitur gratiarum actio qua Iudaeos incitat ad gratitudinem, ne obliviscantur quae et quanta beneficia iam ex manu Dei acceperint. Cur se Iesu Christi servum et apostolum inscribat, alibi diximus: quia scilicet nemo in ecclesia audiendus, nisi tanquam ex ore Christi loquatur. Porro servi nomen magis generale est, quia omnes Christi ministros complectitur qui publicum aliquod munus in ecclesia sustinent. In apostolatu altior est honoris gradus: significat ergo se non quemvis esse ex grege ministrorum, sed a Domino constitutum esse in ordine apostolico, qui inter reliquos eminebat. Iis qui aeque pretiosam. Hoc ad commendationem gratiae valet, qua Deus omnes suos electos promiscue dignatus erat. Neque enim hoo vulgare erat donum, quod in unam et eandem fidem omnes vocati fuerant: quum fides praecipuum sit ac summum hominis bonum. Porro aeque pretiosam vocat, non quod in omnibus sit aequalis: sed quia eundem omnes Christum cum eius iustitia, et eandem salutem fide possident. Tametsi ergo dispar est fidei mensura, id non impedit quin omnibus communis sit Dei cognitio et fructus qui inde provenit: ita nobis cum Petro et apostolis vera est fidei societas. Addit, per iustitiam Dei, ut sciant se non propria industria aut virtute fidem esse adeptos, sed habere ex mero Dei dono. Sunt nim res inter se oppositae, iustitia Dei (quo sensu hic capitur) et hominis meritum. Nam ideo effectrix