37:443 443 IN ISAIAM 444 patronum, cuius severus erit ultor. Illi gaudio fruentur et consolatione : hi vero pudore suffundentur: nam sentient propediem iudicium Dei quod nunc rident. 6. (Vox tumultus.) Confirmat superiorem sententiam: nempe non frustra minatum esse Deum hypocritis se brevi adfore vindicem, quo pii cupidius exspectent quod de laetitia promissum est. Quosnam vero hostes designet dubium est: potest enim hic locus exponi de Babyloniis, quorum clades fuit ecclesiae suae redemptio : potest etiam de aliis hostibus qui in ecclesiae gremio fovebantur. Atque huc ego magis inclino, tametsi non nego posse de quovis hostium genere accipi. Sed respicit domesticos hostes de quibus hactenus loquutus erat, qui vocem Dei assidue personantem in ore prophetarum respuebant. Denuntiat ergo futurum brevi ut aliam vocem atque horribiliorem audiant. Sed continuo post sequitur mitigatio, ne idem terror pios Dei servos exanimet. Summa est, frustra gloriari impios suamque proterviam opponere Dei iudiciis, quia eius manum minime effugient: imo ex templo, quod illis perversae confidentiae latibulum erat, prodituram eius vocem, pios vero patientiae suae fructum tunc capturos. Utinam hodie similem contemptum non experiremur in hypocritis, qui omnes monitiones et minas parvi pendunt, neque verbo Dei honorem habent. His ergo, pro placida et leni voce quam nunc audiunt, vocem tumultuosam denuntiare cogimur, quam aliquando ab aliis longe dissimilibus magistris audient. Nam quum sacrilego contemptu mundus respuat verbum Dei, armatam vocem, hoc est, flammas et caedes non tantum audire, sed etiam experiri cogetur. 7. (Antequam) Quum prius consolatus sit pios Dominus, ne fratrum arrogantia et despicientia moverentur quos tandem ulturus erat, atque ita firmo et constanti animo adventum Domini exspectare iusserit: simul addit se ita ulturum illos ut in eorum interitu piorum saluti consulat. Nec de uno tantum aut altero homine loquitur, sed de tota ecclesia, quam mulieri comparat: atque ea similitudine iam aliquoties usus est. Hoc enim agit potissimum Deus ut nos in unum corpus colligat, in quo habeamus testimonium adoptionis nostrae, eumque agnoscamus patrem, atque in ecclesiae velut matris nostrae utero foveamur. Est igitur admodum propria haec matris similitudo. Significat sic restituendam esse ecclesiam ut magnam et copiosam sobolem obtineat, tametsi ad tempus orba sterilisque videretur. Atque eam repetit sententiam qua iam aliquoties usus est. Sed plus quidem exprimit: nempe subitum et inopinatum fore hoc Dei opus. Revocat enim pios a sensu carnis, ne ex suo iudicio restitutionem ecclesiae aestiment. Mulieres gerunt uterum per decem menses, ac tandem